Utrum sit aliqua aeterna
1 Ad primum sic proceditur.Videtur quod non sit
aliqua lex aeterna. Omnis enim lex aliquibus imponitur.
Sed non fuit ab aeterno aliquis cui lex posset imponi,
solus enim Deus fuit ab aeterno. Ergo nulla lex est
aeterna.
2 Praeterea, promulgatio est de ratione legis. Sed
promulgatio non potuit esse ab aeterno, quia non erat ab
aeterno cui promulgaretur. Ergo nulla lex potest esse
aeterna.
3 Praeterea, lex importat ordinem ad finem. Sed
nihil est aeternum quod ordinetur ad finem, solus enim
ultimus finis est aeternus. Ergo nulla lex est aeterna.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in I de Lib.
Arb., lex quae summa ratio nominatur, non potest
cuipiam intelligenti non incommutabilis aeternaque videri.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est,
nihil est aliud lex quam quoddam dictamen practicae
rationis in principe qui gubernat aliquam communitatem
perfectam. Manifestum est autem, supposito quod mundus
divina providentia regatur, ut in primo habitum est, quod
tota communitas universi gubernatur ratione divina. Et
ideo ipsa ratio gubernationis rerum in Deo sicut in
principe universitatis existens, legis habet rationem. Et
quia divina ratio nihil concipit ex tempore, sed habet
aeternum conceptum, ut dicitur Prov. VIII; inde est quod
huiusmodi legem oportet dicere aeternam.
Ad primum ergo dicendum quod ea quae in seipsis non
sunt, apud Deum existunt, inquantum sunt ab ipso
praecognita et praeordinata; secundum illud Rom. IV,
qui vocat ea quae non sunt, tanquam ea quae sunt. Sic
igitur aeternus divinae legis conceptus habet rationem
legis aeternae, secundum quod a Deo ordinatur ad
gubernationem rerum ab ipso praecognitarum.
Ad secundum dicendum quod promulgatio fit et verbo
et scripto; et utroque modo lex aeterna habet
promulgationem ex parte Dei promulgantis, quia et verbum
divinum est aeternum, et Scriptura libri vitae est aeterna.
Sed ex parte creaturae audientis aut inspicientis, non
potest esse promulgatio aeterna.
Ad tertium dicendum quod lex importat ordinem ad
finem active, inquantum scilicet per eam ordinantur aliqua
in finem, non autem passive, idest quod ipsa lex ordinetur
ad finem, nisi per accidens in gubernante cuius finis est
extra ipsum, ad quem etiam necesse est ut lex eius
ordinetur. Sed finis divinae gubernationis est ipse Deus,
nec eius lex est aliud ab ipso. Unde lex aeterna non
ordinatur in alium finem. |