Utrum lex humana debeat aliquo modo mutari
1 Ad primum sic proceditur.
Videtur quod lex humana nullo modo debeat mutari.
Lex enim humana derivatur a lege naturali, ut supra dictum
est. Sed lex naturalis immobilis perseverat. Ergo et lex
humana debet immobilis permanere.
2 Praeterea, sicut philosophus dicit, in V Ethic.,
mensura maxime debet esse permanens.
Sed lex humana est mensura humanorum actuum, ut supra
dictum est. Ergo debet immobiliter permanere.
3 Praeterea, de ratione legis est quod
sit iusta et recta, ut supra dictum est.
Sed illud quod semel est rectum, semper est rectum. Ergo
illud quod semel est lex, semper debet esse lex.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in I de Lib.
Arb., lex temporalis quamvis iusta sit, commutari tamen
per tempora iuste potest.
Respondeo
dicendum quod sicut supra dictum est, lex humana est
quoddam dictamen rationis, quo diriguntur humani actus. Et
secundum hoc duplex causa potest esse quod lex humana
iuste mutetur, una quidem ex parte rationis; alia vero ex
parte hominum, quorum actus lege regulantur. Ex parte
quidem rationis, quia humanae rationi naturale esse
videtur ut gradatim ab imperfecto ad perfectum perveniat.
Unde videmus in scientiis speculativis quod qui primo
philosophati sunt, quaedam imperfecta tradiderunt, quae
postmodum per posteriores sunt magis perfecta. Ita
etiam est in operabilibus. Nam primi qui intenderunt
invenire aliquid utile communitati hominum, non valentes
omnia ex seipsis considerare, instituerunt quaedam
imperfecta in multis deficientia quae posteriores
mutaverunt, instituentes aliqua quae in paucioribus
deficere possent a communi utilitate. Ex parte vero
hominum, quorum actus lege regulantur, lex recte mutari
potest propter mutationem conditionum hominum, quibus
secundum diversas eorum conditiones diversa expediunt.
Sicut Augustinus ponit exemplum, in I de Lib. Arb., quod
si populus sit bene moderatus et gravis, communisque
utilitatis diligentissimus custos, recte lex fertur qua
tali populo liceat creare sibi magistratus, per quos
respublica administretur. Porro si paulatim idem populus
depravatus habeat venale suffragium, et regimen
flagitiosis sceleratisque committat; recte adimitur tali
populo potestas dandi honores, et ad paucorum bonorum
redit arbitrium.
Ad primum ergo dicendum quod
naturalis lex est participatio quaedam legis aeternae, ut
supra dictum est, et ideo immobilis perseverat, quod habet
ex immobilitate et perfectione divinae rationis
instituentis naturam. Sed ratio humana mutabilis est et
imperfecta. Et ideo eius lex mutabilis est. Et praeterea
lex naturalis continet quaedam universalia praecepta, quae
semper manent, lex vero posita ab homine continet
praecepta quaedam particularia, secundum diversos casus
qui emergunt.
Ad secundum dicendum quod mensura debet esse
permanens quantum est possibile. Sed in rebus mutabilibus
non potest esse aliquid omnino immutabiliter permanens. Et
ideo lex humana non potest esse omnino immutabilis.
Ad tertium dicendum quod rectum in
rebus corporalibus dicitur absolute, et ideo semper,
quantum est de se, manet rectum. Sed rectitudo
legis dicitur in ordine ad utilitatem communem, cui non
semper proportionatur una eademque res, sicut supra dictum
est. Et ideo talis rectitudo mutatur. |