Ad primum
sic proceditur.
Videtur quod lex
non sit aliquid rationis.
1. Dicit
enim apostolus,
ad Rom.
VII, 23 «video aliam legem in membris meis», etc. Sed
nihil quod est rationis, est in membris, quia ratio non
utitur organo corporali. Ergo lex non est aliquid rationis.
2. Praeterea,
in ratione non est nisi potentia, habitus et actus. Sed
lex non est ipsa potentia rationis. Similiter etiam non
est aliquis habitus rationis, quia habitus rationis sunt
virtutes intellectuales, de quibus supra dictum est [q.
57]. Nec etiam est actus rationis, quia cessante rationis
actu, lex cessaret, puta in dormientibus. Ergo lex non est
aliquid rationis.
3. Praeterea,
lex movet eos qui subiiciuntur legi, ad recte agendum. Sed
movere ad agendum proprie pertinet ad voluntatem, ut patet
ex praemissis [q. 9, a. 1]. Ergo lex non pertinet ad
rationem, sed magis ad voluntatem, secundum quod etiam
iurisperitus dicit [in Digestum Vetus 1], «quod
placuit principi, legis habet vigorem».
Sed contra
est quod ad legem pertinet praecipere et prohibere.
Sed imperare est
rationis, ut supra habitum est [q. 17, a. 1].
Ergo lex est aliquid
rationis.
Respondeo
dicendum quod lex quaedam regula est et mensura actuum,
secundum quam inducitur aliquis
ad agendum, vel ab agendo retrahitur, dicitur enim lex a
ligando, quia obligat ad agendum. Regula autem et mensura
humanorum actuum est ratio, quae est primum principium
actuum humanorum, ut ex praedictis patet [q. 1, a. 1],
rationis enim est ordinare ad finem, qui est primum
principium in agendis, secundum philosophum. In unoquoque
autem genere id quod est principium, est mensura et regula
illius generis, sicut unitas in genere numeri, et motus
primus in genere motuum. Unde relinquitur quod lex sit
aliquid pertinens ad rationem.
Ad primum ergo dicendum quod, cum lex sit regula
quaedam et mensura, dicitur dupliciter esse in aliquo.
Uno modo, sicut in mensurante et regulante. Et quia
hoc est proprium rationis, ideo per hunc modum lex est
in ratione sola. Alio modo, sicut in regulato et mensurato.
Et sic lex est in omnibus quae inclinantur
in aliquid ex aliqua lege, ita quod quaelibet inclinatio
proveniens ex aliqua lege, potest dici lex, non essentialiter,
sed quasi participative. Et hoc modo inclinatio
ipsa membrorum ad concupiscendum lex membrorum vocatur.
Ad secundum dicendum quod, sicut in actibus exterioribus
est considerare operationem et operatum, puta aedificationem
et aedificatum; ita in operibus rationis est considerare
ipsum actum rationis, qui est intelligere et ratiocinari,
et aliquid per huiusmodi actum constitutum. Quod quidem
in speculativa ratione primo quidem est definitio; secundo,
enunciatio; tertio vero, syllogismus vel argumentatio. Et
quia ratio etiam practica utitur quodam syllogismo in
operabilibus, ut supra habitum est [q. 76, a. 1], secundum
quod philosophus docet in VII Ethic.; ideo est invenire
aliquid in ratione practica quod ita se habeat ad operationes,
sicut se habet propositio in ratione speculativa ad
conclusiones. Et huiusmodi propositiones universales
rationis practicae ordinatae ad actiones, habent rationem
legis. Quae quidem propositiones aliquando actualiter
considerantur, aliquando vero habitualiter a ratione
tenentur.
Ad tertium
dicendum quod ratio habet vim movendi a voluntate, ut
supra dictum est [q. 17, a. 1], ex hoc enim quod aliquis
vult finem, ratio imperat de his quae sunt ad finem.
Sed
voluntas de his quae imperantur, ad hoc quod legis
rationem habeat, oportet quod sit aliqua ratione regulata.
Et hoc modo intelligitur quod voluntas principis habet
vigorem legis, alioquin voluntas principis magis esset
iniquitas quam lex. |