Utrum lex ordinetur
semper ad bonum commune
Ad secundum sic proceditur.
Videtur quod lex non ordinetur semper ad bonum commune sicut ad finem.
1. Ad legem enim
pertinet praecipere et prohibere. Sed
praecepta ordinantur ad quaedam singularia bona. Non ergo semper finis legis est
bonum commune.
2. Praeterea,
lex dirigit hominem ad agendum. Sed actus humani sunt in particularibus. Ergo et
lex ad aliquod particulare bonum ordinatur.
3. Praeterea,
Isidorus dicit, in libro II Etymol., si ratione lex constat, lex erit omne
quod ratione constiterit. Sed ratione consistit non solum quod ordinatur ad
bonum commune, sed etiam quod ordinatur ad bonum privatum. Ergo lex non
ordinatur solum ad bonum commune, sed etiam ad bonum privatum unius.
Sed contra
est quod Isidorus dicit, in V Etymol., quod
lex est nullo privato commodo, sed pro communi utilitate civium conscripta.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est [a. 1],
lex pertinet ad id quod est principium humanorum actuum,
ex eo quod est regula et mensura. Sicut
autem ratio est principium humanorum actuum, ita etiam
in ipsa ratione est aliquid quod est principium respectu
omnium aliorum. Unde ad hoc oportet
quod principaliter et maxime pertineat lex.
Primum autem principium in operativis, quorum est ratio
practica, est finis ultimus. Est autem ultimus finis
humanae vitae felicitas vel beatitudo, ut supra habitum
est [q. 2, a. 7]. Unde oportet quod lex maxime respiciat
ordinem qui est in beatitudinem.
Rursus, [a] cum omnis pars ordinetur ad totum sicut
imperfectum ad perfectum; [b] unus autem homo est pars
communitatis perfectae, necesse est quod lex proprie
respiciat ordinem ad felicitatem communem. Unde et philosophus,
in praemissa definitione legalium, mentionem facit et
de felicitate et communione politica. Dicit enim, in
V Ethic., quod «legalia iusta dicimus factiva et conservativa
felicitatis et particularum ipsius, politica communicatione»,
perfecta enim communitas civitas est, ut dicitur in
I Polit. In quolibet autem genere
id quod maxime dicitur, est principium aliorum, et alia
dicuntur secundum ordinem ad ipsum, sicut ignis, qui
est maxime calidus, est causa caliditatis in corporibus
mixtis, quae intantum dicuntur calida, inquantum participant
de igne. Unde oportet quod, cum lex maxime dicatur secundum
ordinem ad bonum commune, quodcumque aliud praeceptum
de particulari opere non habeat rationem legis nisi
secundum ordinem ad bonum commune. Et ideo omnis lex
ad bonum commune ordinatur.
Ad primum
ergo dicendum quod praeceptum importat applicationem legis ad ea quae ex lege
regulantur. Ordo autem ad bonum commune, qui pertinet ad legem, est applicabilis
ad singulares fines. Et secundum hoc, etiam de particularibus quibusdam
praecepta dantur.
Ad secundum
dicendum quod operationes quidem sunt in particularibus, sed illa particularia
referri possunt ad bonum commune, non quidem communitate generis vel speciei,
sed communitate causae finalis, secundum quod bonum commune dicitur finis
communis.
Ad tertium
dicendum quod, sicut nihil constat firmiter secundum
rationem speculativam nisi per resolutionem ad prima
principia indemonstrabilia, ita firmiter nihil constat
per rationem practicam nisi per ordinationem ad ultimum
finem, qui est bonum commune. Quod autem hoc modo ratione
constat, legis rationem habet. |