Utrum
promulgatio sit de ratione legis
Ad quartum sic proceditur.
Videtur quod promulgatio non sit de ratione legis.
1. Lex enim naturalis
maxime habet rationem legis.
Sed lex naturalis non indiget promulgatione. Ergo non est de ratione legis quod
promulgetur.
2. Praeterea,
ad legem pertinet proprie obligare ad aliquid faciendum vel non faciendum. Sed
non solum obligantur ad implendam legem illi coram quibus promulgatur lex, sed
etiam alii. Ergo promulgatio non est de ratione legis.
3. Praeterea,
obligatio legis extenditur etiam in futurum, quia «leges futuris negotiis
necessitatem imponunt», ut iura dicunt. Sed promulgatio fit ad praesentes. Ergo promulgatio non est de necessitate legis.
Sed contra
est quod dicitur in Decretis, IV dist., quod «leges instituuntur cum
promulgantur».
Respondeo
dicendum quod, sicut dictum est [a. 1], lex imponitur aliis per modum regulae et
mensurae. Regula autem et mensura imponitur per hoc quod applicatur his quae
regulantur et mensurantur. Unde ad hoc quod lex virtutem obligandi obtineat,
quod est proprium legis, oportet quod applicetur hominibus qui secundum eam
regulari debent. Talis autem applicatio fit per hoc quod in notitiam eorum
deducitur ex ipsa promulgatione. Unde promulgatio necessaria est ad hoc quod lex
habeat suam virtutem. Et sic ex quatuor praedictis potest colligi definitio
legis, quae nihil est aliud quam quaedam rationis ordinatio ad bonum commune, ab
eo qui curam communitatis habet, promulgata.
Ad primum
ergo dicendum quod promulgatio legis naturae est ex hoc ipso quod Deus eam
mentibus hominum inseruit naturaliter cognoscendam.
Ad secundum
dicendum quod illi coram quibus lex non promulgatur, obligantur ad legem
servandam, inquantum in eorum notitiam devenit per alios, vel devenire potest,
promulgatione facta.
Ad tertium
dicendum quod promulgatio praesens in futurum extenditur per firmitatem
Scripturae, quae quodammodo semper eam promulgat. Unde Isidorus dicit, in II
Etymol., quod «lex
a legendo vocata est, quia scripta est». |