Utrum lex divina sit una tantum
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod lex divina
sit una tantum. Unius enim regis in uno regno est una lex.
Sed totum humanum genus comparatur ad Deum sicut ad unum
regem; secundum illud Psalmi XLVI, rex omnis terrae
Deus. Ergo est una tantum lex divina.
2 Praeterea, omnis lex ordinatur ad finem quem
legislator intendit in eis quibus legem fert. Sed unum et
idem est quod Deus intendit in omnibus hominibus; secundum
illud I ad Tim. II, vult omnes homines salvos fieri, et
ad agnitionem veritatis venire. Ergo una tantum est
lex divina.
3 Praeterea, lex divina propinquior esse videtur
legi aeternae, quae est una, quam lex naturalis, quanto
altior est revelatio gratiae quam cognitio naturae. Sed
lex naturalis est una omnium hominum. Ergo multo magis lex
divina.
Sed contra est quod apostolus dicit, ad Heb. VII,
translato sacerdotio, necesse est ut legis translatio
fiat. Sed sacerdotium est duplex, ut ibidem dicitur,
scilicet sacerdotium leviticum, et sacerdotium Christi.
Ergo etiam duplex est lex divina, scilicet lex vetus, et
lex nova.
Respondeo dicendum quod, sicut in primo dictum est,
distinctio est causa numeri. Dupliciter autem inveniuntur
aliqua distingui. Uno modo, sicut ea quae sunt omnino
specie diversa, ut equus et bos. Alio modo, sicut
perfectum et imperfectum in eadem specie, sicut puer et
vir. Et hoc modo lex divina distinguitur in legem veterem
et legem novam. Unde apostolus, ad Gal. III, comparat
statum veteris legis statui puerili existenti sub
paedagogo, statum autem novae legis comparat statui viri
perfecti, qui iam non est sub paedagogo. Attenditur autem
perfectio et imperfectio utriusque legis secundum tria
quae ad legem pertinent, ut supra dictum est. Primo enim
ad legem pertinet ut ordinetur ad bonum commune sicut ad
finem, ut supra dictum est. Quod quidem potest esse
duplex. Scilicet bonum sensibile et terrenum, et ad tale
bonum ordinabat directe lex vetus; unde statim, Exodi III,
in principio legis, invitatur populus ad regnum terrenum
Chananaeorum. Et iterum bonum intelligibile et caeleste,
et ad hoc ordinat lex nova. Unde statim Christus ad regnum
caelorum in suae praedicationis principio invitavit,
dicens, poenitentiam agite, appropinquavit enim regnum
caelorum, Matth. IV. Et ideo Augustinus dicit, in IV
contra Faustum, quod temporalium rerum promissiones
testamento veteri continentur, et ideo vetus appellatur,
sed aeternae vitae promissio ad novum pertinet testamentum.
Secundo ad legem pertinet dirigere humanos actus secundum
ordinem iustitiae. In quo etiam superabundat lex nova legi
veteri, interiores actus animi ordinando; secundum illud
Matth. V, nisi abundaverit iustitia vestra plus quam
Scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum
caelorum. Et ideo dicitur quod lex vetus cohibet
manum, lex nova animum. Tertio ad legem pertinet
inducere homines ad observantias mandatorum. Et hoc quidem
lex vetus faciebat timore poenarum, lex autem nova facit
hoc per amorem, qui in cordibus nostris infunditur per
gratiam Christi, quae in lege nova confertur, sed in lege
veteri figurabatur. Et ideo dicit Augustinus, contra
Adimantum Manichaei discipulum, quod brevis differentia
est legis et Evangelii, timor et amor.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut paterfamilias
in domo alia mandata proponit pueris et adultis, ita etiam
unus rex Deus, in uno suo regno, aliam legem dedit
hominibus adhuc imperfectis existentibus; et aliam
perfectiorem iam manuductis per priorem legem ad maiorem
capacitatem divinorum.
Ad secundum dicendum quod salus hominum non poterat
esse nisi per Christum; secundum illud Act. IV, non est
aliud nomen datum hominibus, in quo oporteat nos salvos
fieri. Et ideo lex perfecte ad salutem omnes inducens,
dari non potuit nisi post Christi adventum. Antea vero
dari oportuit populo ex quo Christus erat nasciturus,
legem praeparatoriam ad Christi susceptionem, in qua
quaedam rudimenta salutaris iustitiae continerentur.
Ad tertium dicendum quod lex naturalis dirigit
hominem secundum quaedam praecepta communia, in quibus
conveniunt tam perfecti quam imperfecti, et ideo est una
omnium. Sed lex divina dirigit hominem etiam in quibusdam
particularibus, ad quae non similiter se habent perfecti
et imperfecti. Et ideo oportuit legem divinam esse
duplicem, sicut iam dictum est. |