Utrum sit aliqua lex fomitis
1 Ad sextum sic proceditur. Videtur quod non sit
aliqua lex fomitis. Dicit enim Isidorus, in V Etymol.,
quod lex ratione consistit. Fomes autem non
consistit ratione, sed magis a ratione deviat. Ergo fomes
non habet rationem legis.
2 Praeterea, omnis lex obligatoria est, ita quod
qui ipsam non servant, transgressores dicuntur. Sed fomes
non constituit aliquem transgressorem ex hoc quod ipsum
non sequitur, sed magis transgressor redditur si quis
ipsum sequatur. Ergo fomes non habet rationem legis.
3 Praeterea, lex ordinatur ad bonum commune, ut
supra habitum est. Sed fomes non inclinat ad bonum commune,
sed magis ad bonum privatum. Ergo fomes non habet rationem
legis.
Sed contra est quod apostolus dicit, Rom. VII,
video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis
meae.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est,
lex essentialiter invenitur in regulante et mensurante,
participative autem in eo quod mensuratur et regulatur;
ita quod omnis inclinatio vel ordinatio quae invenitur in
his quae subiecta sunt legi, participative dicitur lex, ut
ex supradictis patet. Potest autem in his quae subduntur
legi, aliqua inclinatio inveniri dupliciter a legislatore.
Uno modo, inquantum directe inclinat suos subditos ad
aliquid; et diversos interdum ad diversos actus; secundum
quem modum potest dici quod alia est lex militum, et alia
est lex mercatorum. Alio modo, indirecte, inquantum
scilicet per hoc quod legislator destituit aliquem sibi
subditum aliqua dignitate, sequitur quod transeat in alium
ordinem et quasi in aliam legem, puta si miles ex militia
destituatur, transibit in legem rusticorum vel mercatorum.
Sic igitur sub Deo legislatore diversae creaturae diversas
habent naturales inclinationes, ita ut quod uni est
quodammodo lex, alteri sit contra legem, ut si dicam quod
furibundum esse est quodammodo lex canis, est autem contra
legem ovis vel alterius mansueti animalis. Est ergo
hominis lex, quam sortitur ex ordinatione divina secundum
propriam conditionem, ut secundum rationem operetur. Quae
quidem lex fuit tam valida in primo statu, ut nihil vel
praeter rationem vel contra rationem posset subrepere
homini. Sed dum homo a Deo recessit, incurrit in hoc quod
feratur secundum impetum sensualitatis, et unicuique etiam
particulariter hoc contingit, quanto magis a ratione
recesserit, ut sic quodammodo bestiis assimiletur, quae
sensualitatis impetu feruntur; secundum illud Psalmi
XLVIII, homo, cum in honore esset, non intellexit,
comparatus est iumentis insipientibus, et similis factus
est illis. Sic igitur ipsa sensualitatis inclinatio,
quae fomes dicitur, in aliis quidem animalibus simpliciter
habet rationem legis, illo tamen modo quo in talibus lex
dici potest, secundum directam inclinationem. In hominibus
autem secundum hoc non habet rationem legis, sed magis est
deviatio a lege rationis. Sed inquantum per divinam
iustitiam homo destituitur originali iustitia et vigore
rationis, ipse impetus sensualitatis qui eum ducit, habet
rationem legis, inquantum est poenalis et ex lege divina
consequens, hominem destituente propria dignitate.
Ad primum ergo dicendum quod ratio illa procedit de
fomite secundum se considerato, prout inclinat ad malum.
Sic enim non habet rationem legis, ut dictum est, sed
secundum quod sequitur ex divinae legis iustitia, tanquam
si diceretur lex esse quod aliquis nobilis, propter suam
culpam, ad servilia opera induci permitteretur.
Ad secundum dicendum quod obiectio illa procedit de
eo quod est lex quasi regula et mensura, sic enim
deviantes a lege transgressores constituuntur. Sic autem
fomes non est lex, sed per quandam participationem, ut
supra dictum est.
Ad tertium dicendum quod ratio illa procedit de
fomite quantum ad inclinationem propriam, non autem
quantum ad suam originem. Et tamen si consideretur
inclinatio sensualitatis prout est in aliis animalibus,
sic ordinatur ad bonum commune, idest ad conservationem
naturae in specie vel in individuo. Et hoc est etiam in
homine, prout sensualitas subditur rationi. Sed fomes
dicitur secundum quod exit rationis ordinem. |