Utrum effectus legis sit facere homines bonos.
Ad primum sic proceditur. Videtur quod legis non
sit facere homines bonos. Homines enim sunt boni per
virtutem, virtus enim est quae bonum facit habentem, ut
dicitur in II Ethic. Sed virtus est homini a solo Deo,
ipse enim eam facit in nobis sine nobis, ut supra dictum
est in definitione virtutis. Ergo legis non est facere
homines bonos.
2 Praeterea, lex non prodest homini nisi legi
obediat. Sed hoc ipsum quod homo obedit legi, est
ex bonitate. Ergo bonitas praeexigitur in homine ad legem.
Non igitur lex facit homines bonos.
3 Praeterea, lex ordinatur ad bonum commune, ut
supra dictum est. Sed quidam bene se habent in his quae ad
commune pertinent, qui tamen in propriis non bene se
habent. Non ergo ad legem pertinet quod faciat homines
bonos.
4 Praeterea, quaedam leges sunt tyrannicae, ut
philosophus dicit, in sua politica. Sed tyrannus
non intendit ad bonitatem subditorum, sed solum ad
propriam utilitatem. Non ergo legis est facere homines
bonos.
Sed contra est quod philosophus dicit, in II Ethic.,
quod voluntas cuiuslibet legislatoris haec est, ut
faciat cives bonos.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est,
lex nihil aliud est quam dictamen rationis in praesidente,
quo subditi gubernantur. Cuiuslibet autem subditi virtus
est ut bene subdatur ei a quo gubernatur, sicut videmus
quod virtus irascibilis et concupiscibilis in hoc
consistit quod sint bene obedientes rationi. Et per hunc
modum virtus cuiuslibet subiecti est ut bene
subiiciatur principanti, ut philosophus dicit, in I
Polit. Ad hoc autem ordinatur unaquaeque lex, ut obediatur
ei a subditis. Unde manifestum est quod hoc sit proprium
legis, inducere subiectos ad propriam ipsorum virtutem.
Cum igitur virtus sit quae bonum facit habentem, sequitur
quod proprius effectus legis sit bonos facere eos quibus
datur, vel simpliciter vel secundum quid. Si enim intentio
ferentis legem tendat in verum bonum, quod est bonum
commune secundum iustitiam divinam regulatum, sequitur
quod per legem homines fiant boni simpliciter. Si vero
intentio legislatoris feratur ad id quod non est bonum
simpliciter, sed utile vel delectabile sibi, vel repugnans
iustitiae divinae; tunc lex non facit homines bonos
simpliciter, sed secundum quid, scilicet in ordine ad tale
regimen. Sic autem bonum invenitur etiam in per se malis,
sicut aliquis dicitur bonus latro, quia operatur accommode
ad finem.
Ad primum ergo dicendum quod duplex est virtus, ut
ex supradictis patet, scilicet acquisita, et infusa. Ad
utramque autem aliquid operatur operum assuetudo, sed
diversimode, nam virtutem quidem acquisitam causat; ad
virtutem autem infusam disponit, et eam iam habitam
conservat et promovet. Et quia lex ad hoc datur ut dirigat
actus humanos, inquantum actus humani operantur ad
virtutem, intantum lex facit homines bonos. Unde et
philosophus dicit, II Polit., quod legislatores
assuefacientes faciunt bonos.
Ad secundum dicendum quod non semper aliquis obedit
legi ex bonitate perfecta virtutis, sed quandoque quidem
ex timore poenae; quandoque autem ex solo dictamine
rationis, quod est quoddam principium virtutis, ut supra
habitum est.
Ad tertium dicendum quod bonitas cuiuslibet partis
consideratur in proportione ad suum totum, unde et
Augustinus dicit, in III Confess., quod turpis omnis
pars est quae suo toti non congruit. Cum igitur
quilibet homo sit pars civitatis, impossibile est quod
aliquis homo sit bonus, nisi sit bene proportionatus bono
communi, nec totum potest bene consistere nisi ex partibus
sibi proportionatis. Unde impossibile est quod bonum
commune civitatis bene se habeat, nisi cives sint
virtuosi, ad minus illi quibus convenit principari.
Sufficit autem, quantum ad bonum communitatis, quod alii
intantum sint virtuosi quod principum mandatis obediant.
Et ideo philosophus dicit, in III Polit., quod eadem
est virtus principis et boni viri; non autem eadem est
virtus cuiuscumque civis et boni viri.
Ad quartum dicendum quod lex tyrannica, cum non sit
secundum rationem, non est simpliciter lex, sed magis est
quaedam perversitas legis. Et tamen inquantum habet
aliquid de ratione legis, intendit ad hoc quod cives sint
boni. Non enim habet de ratione legis nisi secundum hoc
quod est dictamen alicuius praesidentis in subditis, et ad
hoc tendit ut subditi legi sint bene obedientes; quod est
eos esse bonos, non simpliciter, sed in ordine ad tale
regimen. |