Utrum legis actus convenienter
assignentur
1 Ad secundum sic proceditur. Videtur quod legis
actus non sint convenienter assignati in hoc quod dicitur
quod legis actus est imperare, vetare, permittere et
punire. Lex enim omnis praeceptum commune est, ut
legisconsultus dicit. Sed idem est imperare quod
praecipere. Ergo alia tria superfluunt.
2 Praeterea, effectus legis est ut inducat subditos
ad bonum, sicut supra dictum est. Sed consilium est
de meliori bono quam praeceptum. Ergo magis pertinet ad
legem consulere quam praecipere.
3 Praeterea, sicut homo aliquis incitatur ad bonum
per poenas, ita etiam et per praemia. Ergo sicut
punire ponitur effectus legis, ita etiam et praemiare.
4 Praeterea, intentio legislatoris est ut homines
faciat bonos, sicut supra dictum est. Sed ille qui solo
metu poenarum obedit legi, non est bonus, nam timore
servili, qui est timor poenarum, etsi bonum aliquis faciat,
non tamen bene aliquid fit, ut Augustinus dicit. Non
ergo videtur esse proprium legis quod puniat.
Sed contra est quod Isidorus dicit, in V Etymol.,
omnis lex aut permittit aliquid, ut, vir fortis
praemium petat. Aut vetat, ut, sacrarum virginum nuptias
nulli liceat petere. Aut punit, ut, qui caedem fecerit,
capite plectatur.
Respondeo dicendum quod, sicut enuntiatio est
rationis dictamen per modum enuntiandi, ita etiam lex per
modum praecipiendi. Rationis autem proprium est ut ex
aliquo ad aliquid inducat. Unde sicut in demonstrativis
scientiis ratio inducit ut assentiatur conclusioni per
quaedam principia, ita etiam inducit ut assentiatur legis
praecepto per aliquid. Praecepta autem legis sunt de
actibus humanis, in quibus lex dirigit, ut supra dictum
est. Sunt autem tres differentiae humanorum actuum. Nam
sicut supra dictum est, quidam actus sunt boni ex genere,
qui sunt actus virtutum, et respectu horum, ponitur legis
actus praecipere vel imperare; praecipit enim lex omnes
actus virtutum, ut dicitur in V Ethic. Quidam vero sunt
actus mali ex genere, sicut actus vitiosi, et respectu
horum, lex habet prohibere. Quidam vero ex genere suo sunt
actus indifferentes, et respectu horum, lex habet
permittere. Et possunt etiam indifferentes dici omnes illi
actus qui sunt vel parum boni vel parum mali. Id autem per
quod inducit lex ad hoc quod sibi obediatur, est timor
poenae, et quantum ad hoc, ponitur legis effectus punire.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut cessare a malo habet
quandam rationem boni, ita etiam prohibitio habet quandam
rationem praecepti. Et secundum hoc, large accipiendo
praeceptum, universaliter lex praeceptum dicitur.
Ad secundum dicendum quod consulere non est
proprius actus legis, sed potest pertinere etiam ad
personam privatam, cuius non est condere legem. Unde etiam
apostolus, I ad Cor. VII, cum consilium quoddam daret,
dixit, ego dico, non dominus. Et ideo non ponitur inter
effectus legis.
Ad tertium dicendum quod etiam praemiare potest ad
quemlibet pertinere, sed punire non pertinet nisi ad
ministrum legis, cuius auctoritate poena infertur. Et ideo
praemiare non ponitur actus legis, sed solum punire.
Ad quartum dicendum quod per hoc quod aliquis
incipit assuefieri ad vitandum mala et ad implendum bona
propter metum poenae, perducitur quandoque ad hoc quod
delectabiliter et ex propria voluntate hoc faciat. Et
secundum hoc, lex etiam puniendo perducit ad hoc quod
homines sint boni. |