Utrum lex aeterna sit summa ratio in Deo existens
1 Ad primum sic proceditur. Videtur quod lex
aeterna non sit ratio summa in Deo existens. Lex
enim aeterna est una tantum. Sed rationes rerum in mente
divina sunt plures, dicit enim Augustinus, in libro
octoginta trium quaest., quod Deus singula fecit
propriis rationibus. Ergo lex aeterna non videtur esse
idem quod ratio in mente divina existens.
2 Praeterea, de ratione legis est quod verbo
promulgetur, ut supra dictum est. Sed verbum in
divinis dicitur personaliter, ut in primo habitum est,
ratio autem dicitur essentialiter. Non igitur idem est lex
aeterna quod ratio divina.
3 Praeterea, Augustinus dicit, in libro de vera
Relig., apparet supra mentem nostram legem esse, quae
veritas dicitur. Lex autem supra mentem nostram
existens est lex aeterna. Ergo veritas est lex aeterna.
Sed non est eadem ratio veritatis et rationis. Ergo lex
aeterna non est idem quod ratio summa.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in I de Lib.
Arb., quod lex aeterna est summa ratio, cui semper
obtemperandum est.
Respondeo dicendum quod, sicut in quolibet artifice
praeexistit ratio eorum quae constituuntur per artem, ita
etiam in quolibet gubernante oportet quod praeexistat
ratio ordinis eorum quae agenda sunt per eos qui
gubernationi subduntur. Et sicut ratio rerum fiendarum per
artem vocatur ars vel exemplar rerum artificiatarum, ita
etiam ratio gubernantis actus subditorum, rationem legis
obtinet, servatis aliis quae supra esse diximus de legis
ratione. Deus autem per suam sapientiam conditor est
universarum rerum, ad quas comparatur sicut artifex ad
artificiata, ut in primo habitum est. Est etiam gubernator
omnium actuum et motionum quae inveniuntur in singulis
creaturis, ut etiam in primo habitum est. Unde sicut ratio
divinae sapientiae inquantum per eam cuncta sunt creata,
rationem habet artis vel exemplaris vel ideae; ita ratio
divinae sapientiae moventis omnia ad debitum finem,
obtinet rationem legis. Et secundum hoc, lex aeterna nihil
aliud est quam ratio divinae sapientiae, secundum quod est
directiva omnium actuum et motionum.
Ad primum ergo dicendum quod Augustinus loquitur
ibi de rationibus idealibus, quae respiciunt proprias
naturas singularum rerum, et ideo in eis invenitur quaedam
distinctio et pluralitas, secundum diversos respectus ad
res, ut in primo habitum est. Sed lex dicitur directiva
actuum in ordine ad bonum commune, ut supra dictum est. Ea
autem quae sunt in seipsis diversa, considerantur ut unum,
secundum quod ordinantur ad aliquod commune. Et ideo lex
aeterna est una, quae est ratio huius ordinis.
Ad secundum dicendum quod circa verbum quodcumque
duo possunt considerari, scilicet ipsum verbum, et ea quae
verbo exprimuntur. Verbum enim vocale est quiddam ab ore
hominis prolatum; sed hoc verbo exprimuntur quae verbis
humanis significantur. Et eadem ratio est de verbo hominis
mentali, quod nihil est aliud quam quiddam mente conceptum,
quo homo exprimit mentaliter ea de quibus cogitat. Sic
igitur in divinis ipsum verbum, quod est conceptio paterni
intellectus, personaliter dicitur, sed omnia quaecumque
sunt in scientia patris, sive essentialia sive personalia,
sive etiam Dei opera exprimuntur hoc verbo, ut patet per
Augustinum, in XV de Trin. Et inter cetera quae hoc verbo
exprimuntur, etiam ipsa lex aeterna verbo ipso exprimitur.
Nec tamen propter hoc sequitur quod lex aeterna
personaliter in divinis dicatur. Appropriatur tamen filio,
propter convenientiam quam habet ratio ad verbum.
Ad tertium dicendum quod ratio intellectus divini
aliter se habet ad res quam ratio intellectus humani.
Intellectus enim humanus est mensuratus a rebus, ut
scilicet conceptus hominis non sit verus propter seipsum,
sed dicitur verus ex hoc quod consonat rebus, ex hoc enim
quod res est vel non est, opinio vera vel falsa est.
Intellectus vero divinus est mensura rerum, quia
unaquaeque res intantum habet de veritate, inquantum
imitatur intellectum divinum, ut in primo dictum est. Et
ideo intellectus divinus est verus secundum se. Unde ratio
eius est ipsa veritas. |