Home About International University Project Conferences Courses Lectures Projects Publications Readings Contribute Contact      

home \ projects \ step \ de lege \ quaestio 93 \ articulos 3

STEP home

Treatise on Law

Conferences

Essays

Scholars

Related links

 

 


 
 
STEP - St. Thomas Education Project
 
     
 
<<<   ARTICULOS   >>>
 
 

SANCTI THOMAE DE AQUINO

 

DE LEGE

 

SUMMA THEOLOGIAE

PRIMA SECUNDAE (I-II)

QUAESTIO 93

De lege aeterna

ARTICULOS 3

 

Utrum omnis lex a lege aeterna derivetur

 

 

1 Ad tertium sic proceditur. Videtur quod non omnis lex a lege aeterna derivetur. Est enim quaedam lex fomitis, ut supra dictum est. Ipsa autem non derivatur a lege divina, quae est lex aeterna, ad ipsam enim pertinet prudentia carnis, de qua apostolus dicit, ad Rom. VIII, quod legi Dei non potest esse subiecta. Ergo non omnis lex procedit a lege aeterna.

 

2 Praeterea, a lege aeterna nihil iniquum procedere potest, quia sicut dictum est, lex aeterna est secundum quam iustum est ut omnia sint ordinatissima. Sed quaedam leges sunt iniquae; secundum illud Isaiae X, vae qui condunt leges iniquas. Ergo non omnis lex procedit a lege aeterna.

 

3 Praeterea, Augustinus dicit, in I de Lib. Arbit., quod lex quae populo regendo scribitur, recte multa permittit quae per divinam providentiam vindicantur. Sed ratio divinae providentiae est lex aeterna, ut dictum est. Ergo nec etiam omnis lex recta procedit a lege aeterna.

 

Sed contra est quod, Prov. VIII, divina sapientia dicit, per me reges regnant, et legum conditores iusta decernunt. Ratio autem divinae sapientiae est lex aeterna, ut supra dictum est. Ergo omnes leges a lege aeterna procedunt.

 

Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, lex importat rationem quandam directivam actuum ad finem. In omnibus autem moventibus ordinatis oportet quod virtus secundi moventis derivetur a virtute moventis primi, quia movens secundum non movet nisi inquantum movetur a primo. Unde et in omnibus gubernantibus idem videmus, quod ratio gubernationis a primo gubernante ad secundos derivatur, sicut ratio eorum quae sunt agenda in civitate, derivatur a rege per praeceptum in inferiores administratores. Et in artificialibus etiam ratio artificialium actuum derivatur ab architectore ad inferiores artifices, qui manu operantur. Cum ergo lex aeterna sit ratio gubernationis in supremo gubernante, necesse est quod omnes rationes gubernationis quae sunt in inferioribus gubernantibus, a lege aeterna deriventur. Huiusmodi autem rationes inferiorum gubernantium sunt quaecumque aliae leges praeter legem aeternam. Unde omnes leges, inquantum participant de ratione recta, intantum derivantur a lege aeterna. Et propter hoc Augustinus dicit, in I de Lib. Arb., quod in temporali lege nihil est iustum ac legitimum, quod non ex lege aeterna homines sibi derivaverunt.

 

Ad primum ergo dicendum quod fomes habet rationem legis in homine, inquantum est poena consequens divinam iustitiam, et secundum hoc manifestum est quod derivatur a lege aeterna. Inquantum vero inclinat ad peccatum, sic contrariatur legi Dei, et non habet rationem legis, ut ex supradictis patet.

 

Ad secundum dicendum quod lex humana intantum habet rationem legis, inquantum est secundum rationem rectam, et secundum hoc manifestum est quod a lege aeterna derivatur. Inquantum vero a ratione recedit, sic dicitur lex iniqua, et sic non habet rationem legis, sed magis violentiae cuiusdam. Et tamen in ipsa lege iniqua inquantum servatur aliquid de similitudine legis propter ordinem potestatis eius qui legem fert, secundum hoc etiam derivatur a lege aeterna, omnis enim potestas a domino Deo est, ut dicitur Rom. XIII.

 

Ad tertium dicendum quod lex humana dicitur aliqua permittere, non quasi ea approbans, sed quasi ea dirigere non potens. Multa autem diriguntur lege divina quae dirigi non possunt lege humana, plura enim subduntur causae superiori quam inferiori. Unde hoc ipsum quod lex humana non se intromittat de his quae dirigere non potest, ex ordine legis aeternae provenit. Secus autem esset si approbaret ea quae lex aeterna reprobat. Unde ex hoc non habetur quod lex humana non derivetur a lege aeterna, sed quod non perfecte eam assequi possit.

 

 
     

DE LEGE

DE LEGE IN COMMUNI

I-II, q. 90, De essentia legis

I-II, q. 91, De differentia legum

I-II, q. 92, De effectibus legis

DE PARTIBUS LEGIS

Lex aeterna

I-II, q. 93, De lege aeterna

Lex naturalis

I-II, q. 94, De lege naturali

Lex humana

I-II, q. 95, De lege humana secundum se

I-II, q. 96, De potestate legis humanae

I-II, q. 97, De mutatione legum

Lex vetus

I-II, q. 98, De ipsa lege veteri

I-II, q. 99, De distinctione praeceptis veteris legis

I-II, q. 100, De praeceptis moralibus

I-II, q. 101, De praeceptis caeremonialibus secundum se

I-II, q. 102, De causis praeceptorum caeremonialium

I-II, q. 103, De duratione praeceptorum caeremonialium

I-II, q. 104, De praeceptis iudicialibus

I-II, q. 105, De ratione iudicialium praeceptorum

Lex nova

I-II, q. 106, De lege nova (quae est lex Evangelii)

I-II, q. 107, De comparatione legis novae ad legem veterem

I-II, q. 108, De his quae in lege nova continentur