Utrum lex naturalis sit habitus.
1 Ad primum sic proceditur.
Videtur quod lex naturalis sit habitus.
Quia ut philosophus dicit, in II
Ethic., tria sunt in anima, potentia, habitus et passio.
Sed naturalis lex non est aliqua potentiarum animae,
nec aliqua passionum, ut patet enumerando per singula.
Ergo lex naturalis est habitus.
2 Praeterea, Basilius dicit quod conscientia, sive
synderesis, est lex intellectus nostri, quod non potest
intelligi nisi de lege naturali. Sed synderesis est
habitus quidam, ut in primo habitum est.
Ergo lex naturalis est habitus.
3 Praeterea, lex naturalis semper in homine manet,
ut infra patebit. Sed non semper ratio
hominis, ad quam lex pertinet, cogitat de lege naturali.
Ergo lex naturalis non est actus, sed habitus.
Sed contra est quod Augustinus
dicit, in libro de bono coniugali, quod habitus est quo
aliquid agitur cum opus est. Sed naturalis lex non est
huiusmodi, est enim in parvulis et damnatis, qui per eam
agere non possunt. Ergo lex naturalis non est habitus.
Respondeo
dicendum quod aliquid potest dici esse habitus dupliciter.
Uno modo, proprie et essentialiter, et sic lex naturalis
non est habitus. Dictum est enim supra quod lex naturalis
est aliquid per rationem constitutum, sicut etiam
propositio est quoddam opus rationis. Non est autem idem
quod quis agit, et quo quis agit, aliquis enim per habitum
grammaticae agit orationem congruam. Cum igitur habitus
sit quo quis agit, non potest esse quod lex aliqua sit
habitus proprie et essentialiter. Alio modo potest dici
habitus id quod habitu tenetur, sicut dicitur fides id
quod fide tenetur. Et hoc modo, quia praecepta legis
naturalis quandoque considerantur in actu a ratione,
quandoque autem sunt in ea habitualiter tantum, secundum
hunc modum potest dici quod lex naturalis sit habitus.
Sicut etiam principia indemonstrabilia in speculativis non
sunt ipse habitus principiorum, sed sunt principia quorum
est habitus.
Ad primum ergo dicendum quod
philosophus intendit ibi investigare genus virtutis, et
cum manifestum sit quod virtus sit quoddam principium
actus, illa tantum ponit quae sunt principia humanorum
actuum, scilicet potentias, habitus et passiones. Praeter
haec autem tria sunt quaedam alia in anima, sicut quidam
actus, ut velle est in volente; et etiam cognita sunt in
cognoscente; et proprietates naturales animae insunt ei,
ut immortalitas et alia huiusmodi.
Ad secundum dicendum quod synderesis dicitur lex
intellectus nostri, inquantum est habitus continens
praecepta legis naturalis, quae sunt prima principia
operum humanorum.
Ad tertium dicendum quod ratio illa concludit quod
lex naturalis habitualiter tenetur. Et hoc concedimus.
Ad id vero quod in contrarium obiicitur, dicendum
quod eo quod habitualiter inest, quandoque aliquis uti non
potest propter aliquod impedimentum, sicut homo non potest
uti habitu scientiae propter somnum. Et
similiter puer non potest uti habitu intellectus
principiorum, vel etiam lege naturali, quae ei
habitualiter inest, propter defectum aetatis |