Utrum lex naturalis contineat plura praecepta, vel unum
tantum
1 Ad secundum sic proceditur. Videtur quod lex
naturalis non contineat plura praecepta, sed unum tantum.
Lex enim continetur in genere praecepti, ut supra habitum
est. Si igitur essent multa praecepta legis naturalis,
sequeretur quod etiam essent multae leges naturales.
2 Praeterea, lex naturalis consequitur hominis
naturam. Sed humana natura est una secundum totum,
licet sit multiplex secundum partes. Aut ergo est unum
praeceptum tantum legis naturae, propter unitatem totius,
aut sunt multa, secundum multitudinem partium humanae
naturae. Et sic oportebit quod etiam ea quae sunt de
inclinatione concupiscibilis, pertineant ad legem
naturalem.
3 Praeterea, lex est aliquid ad rationem pertinens,
ut supra dictum est. Sed ratio in homine est una tantum.
Ergo solum unum praeceptum est legis naturalis.
.
Sed contra est quia sic se habent praecepta legis
naturalis in homine quantum ad operabilia, sicut se habent
prima principia in demonstrativis. Sed prima principia
indemonstrabilia sunt plura. Ergo etiam praecepta legis
naturae sunt plura.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est,
praecepta legis naturae hoc modo se habent ad rationem
practicam, sicut principia prima demonstrationum se habent
ad rationem speculativam, utraque enim sunt quaedam
principia per se nota. Dicitur autem aliquid per se notum
dupliciter, uno modo, secundum se; alio modo, quoad nos.
Secundum se quidem quaelibet propositio dicitur per se
nota, cuius praedicatum est de ratione subiecti, contingit
tamen quod ignoranti definitionem subiecti, talis
propositio non erit per se nota. Sicut ista propositio,
homo est rationale, est per se nota secundum sui naturam,
quia qui dicit hominem, dicit rationale, et tamen
ignoranti quid sit homo, haec propositio non est per se
nota. Et inde est quod, sicut dicit Boetius, in libro de
Hebdomad., quaedam sunt dignitates vel propositiones per
se notae communiter omnibus, et huiusmodi sunt illae
propositiones quarum termini sunt omnibus noti, ut, omne
totum est maius sua parte, et, quae uni et eidem sunt
aequalia, sibi invicem sunt aequalia. Quaedam vero
propositiones sunt per se notae solis sapientibus, qui
terminos propositionum intelligunt quid significent, sicut
intelligenti quod Angelus non est corpus, per se notum est
quod non est circumscriptive in loco, quod non est
manifestum rudibus, qui hoc non capiunt. In his autem quae
in apprehensione omnium cadunt, quidam ordo invenitur.
Nam illud quod primo cadit in
apprehensione, est ens, cuius intellectus includitur in
omnibus quaecumque quis apprehendit. Et ideo primum
principium indemonstrabile est quod non est simul
affirmare et negare, quod fundatur supra rationem entis et
non entis, et super hoc principio omnia alia fundantur, ut
dicitur in IV Metaphys. Sicut autem ens est primum quod
cadit in apprehensione simpliciter, ita bonum est primum
quod cadit in apprehensione practicae rationis, quae
ordinatur ad opus, omne enim agens agit propter finem, qui
habet rationem boni. Et ideo primum principium in ratione
practica est quod fundatur supra rationem boni, quae est,
bonum est quod omnia appetunt. Hoc est ergo primum
praeceptum legis, quod bonum est faciendum et prosequendum,
et malum vitandum. Et super hoc fundantur omnia alia
praecepta legis naturae, ut scilicet omnia illa facienda
vel vitanda pertineant ad praecepta legis naturae, quae
ratio practica naturaliter apprehendit esse bona humana.
Quia vero bonum habet rationem finis, malum autem rationem
contrarii, inde est quod omnia illa ad quae homo habet
naturalem inclinationem, ratio naturaliter apprehendit ut
bona, et per consequens ut opere prosequenda, et contraria
eorum ut mala et vitanda. Secundum igitur ordinem
inclinationum naturalium, est ordo praeceptorum legis
naturae. Inest enim primo inclinatio homini ad bonum
secundum naturam in qua communicat cum omnibus substantiis,
prout scilicet quaelibet substantia appetit conservationem
sui esse secundum suam naturam. Et secundum hanc
inclinationem, pertinent ad legem naturalem ea per quae
vita hominis conservatur, et contrarium impeditur. Secundo
inest homini inclinatio ad aliqua magis specialia,
secundum naturam in qua communicat cum ceteris animalibus.
Et secundum hoc, dicuntur ea esse de lege naturali quae
natura omnia animalia docuit, ut est coniunctio maris et
feminae, et educatio liberorum, et similia. Tertio modo
inest homini inclinatio ad bonum secundum naturam rationis,
quae est sibi propria, sicut homo habet naturalem
inclinationem ad hoc quod veritatem cognoscat de Deo, et
ad hoc quod in societate vivat. Et secundum hoc, ad legem
naturalem pertinent ea quae ad huiusmodi inclinationem
spectant, utpote quod homo ignorantiam vitet, quod alios
non offendat cum quibus debet conversari, et cetera
huiusmodi quae ad hoc spectant.
Ad primum ergo dicendum quod omnia ista praecepta
legis naturae, inquantum referuntur ad unum primum
praeceptum, habent rationem unius legis naturalis.
Ad secundum dicendum quod omnes inclinationes
quarumcumque partium humanae naturae, puta concupiscibilis
et irascibilis, secundum quod regulantur ratione,
pertinent ad legem naturalem, et reducuntur ad unum primum
praeceptum, ut dictum est. Et secundum hoc, sunt multa
praecepta legis naturae in seipsis, quae tamen communicant
in una radice.
Ad tertium dicendum quod ratio, etsi in se una sit,
tamen est ordinativa omnium quae ad homines spectant. Et
secundum hoc, sub lege rationis continentur omnia ea quae
ratione regulari possunt. |