Utrum lex naturae possit a corde hominis aboleri
1 Ad sextum sic proceditur.
Videtur quod lex naturae possit a corde hominis
aboleri. Quia Rom. II, super illud, cum gentes,
quae legem non habent, etc., dicit Glossa quod in
interiori homine per gratiam innovato, lex iustitiae
inscribitur, quam deleverat culpa. Sed
lex iustitiae est lex naturae. Ergo lex naturae
potest deleri.
2 Praeterea, lex gratiae est efficacior quam lex
naturae. Sed lex gratiae deletur per culpam. Ergo multo
magis lex naturae potest deleri.
3 Praeterea, illud quod lege statuitur, inducitur
quasi iustum. Sed multa sunt ab hominibus statuta contra
legem naturae. Ergo lex naturae potest a cordibus hominum
aboleri.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in II Confess.,
lex tua scripta est in cordibus hominum, quam nec ulla
quidem delet iniquitas. Sed lex scripta in cordibus
hominum est lex naturalis. Ergo lex naturalis deleri non
potest.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, ad
legem naturalem pertinent primo quidem quaedam praecepta
communissima, quae sunt omnibus nota, quaedam autem
secundaria praecepta magis propria, quae sunt quasi
conclusiones propinquae principiis. Quantum ergo ad illa
principia communia, lex naturalis nullo modo potest a
cordibus hominum deleri in universali. Deletur tamen in
particulari operabili, secundum quod ratio impeditur
applicare commune principium ad particulare operabile,
propter concupiscentiam vel aliquam aliam passionem, ut
supra dictum est. Quantum vero ad alia praecepta
secundaria, potest lex naturalis deleri de cordibus
hominum, vel propter malas persuasiones, eo modo quo etiam
in speculativis errores contingunt circa conclusiones
necessarias; vel etiam propter pravas consuetudines et
habitus corruptos; sicut apud quosdam non reputabantur
latrocinia peccata, vel etiam vitia contra naturam, ut
etiam apostolus dicit, ad Rom. I.
Ad primum ergo dicendum quod culpa delet legem
naturae in particulari, non autem in universali, nisi
forte quantum ad secunda praecepta legis naturae, eo modo
quo dictum est.
Ad secundum dicendum quod gratia etsi sit
efficacior quam natura, tamen natura essentialior est
homini, et ideo magis permanens.
Ad tertium dicendum quod ratio illa procedit de
secundis praeceptis legis naturae, contra quae aliqui
legislatores statuta aliqua fecerunt, quae sunt iniqua. |