Utrum omnis lex humanitus posita a legge naturali
derivetur
1 Ad secundum sic proceditur. Videtur quod non
omnis lex humanitus posita a lege naturali derivetur.
Dicit enim philosophus, in V Ethic., quod iustum legale
est quod ex principio quidem nihil differt utrum sic vel
aliter fiat. Sed in his quae oriuntur ex lege
naturali, differt utrum sic vel aliter fiat. Ergo ea quae
sunt legibus humanis statuta, non omnia derivantur a lege
naturae.
2 Praeterea, ius positivum dividitur contra ius
naturale, ut patet per Isidorum, in libro Etymol., et per
philosophum, in V Ethic. Sed ea quae derivantur a
principiis communibus legis naturae sicut conclusiones,
pertinent ad legem naturae, ut supra dictum est. Ergo ea
quae sunt de lege humana, non derivantur a lege naturae.
3 Praeterea, lex naturae est eadem apud omnes,
dicit enim philosophus, in V Ethic., quod naturale
iustum est quod ubique habet eandem potentiam. Si
igitur leges humanae a naturali lege derivarentur,
sequeretur quod etiam ipsae essent eaedem apud omnes. Quod
patet esse falsum.
4 Praeterea, eorum quae a lege naturali derivantur,
potest aliqua ratio assignari. Sed non omnium quae a
maioribus lege statuta sunt, ratio reddi potest, ut
iurisperitus dicit. Ergo non omnes leges humanae
derivantur a lege naturali.
Sed contra est quod Tullius dicit,
in sua Rhetor., res a natura profectas, et a
consuetudine probatas, legum metus et religio sanxit.
Respondeo dicendum quod, sicut Augustinus dicit, in
I de Lib. Arb., non videtur esse lex, quae iusta non
fuerit. Unde inquantum habet de iustitia, intantum
habet de virtute legis. In rebus autem humanis dicitur
esse aliquid iustum ex eo quod est rectum secundum regulam
rationis. Rationis autem prima regula est
lex naturae, ut ex supradictis patet. Unde omnis lex
humanitus posita intantum habet de ratione legis,
inquantum a lege naturae derivatur. Si vero in aliquo, a
lege naturali discordet, iam non erit lex sed legis
corruptio. Sed sciendum est quod a lege naturali
dupliciter potest aliquid derivari, uno modo, sicut
conclusiones ex principiis; alio modo, sicut
determinationes quaedam aliquorum communium.
Primus quidem modus est similis ei quo in
scientiis ex principiis conclusiones demonstrativae
producuntur. Secundo vero modo simile est quod in
artibus formae communes determinantur ad aliquid speciale,
sicut artifex formam communem domus necesse est quod
determinet ad hanc vel illam domus figuram. Derivantur
ergo quaedam a principiis communibus legis naturae per
modum conclusionum, sicut hoc quod est non esse occidendum,
ut conclusio quaedam derivari potest ab eo quod est nulli
esse malum faciendum. Quaedam vero per modum
determinationis, sicut lex naturae habet quod ille qui
peccat, puniatur; sed quod tali poena puniatur, hoc est
quaedam determinatio legis naturae. Utraque igitur
inveniuntur in lege humana posita. Sed ea quae sunt primi
modi, continentur lege humana non tanquam sint solum lege
posita, sed habent etiam aliquid vigoris ex lege naturali.
Sed ea quae sunt secundi modi, ex sola lege humana vigorem
habent.
Ad primum ergo dicendum quod philosophus loquitur
de illis quae sunt lege posita per determinationem vel
specificationem quandam praeceptorum legis naturae.
Ad secundum dicendum quod ratio illa procedit de
his quae derivantur a lege naturae tanquam conclusiones.
Ad tertium dicendum quod principia communia legis
naturae non possunt eodem modo applicari omnibus, propter
multam varietatem rerum humanarum. Et
exinde provenit diversitas legis positivae apud diversos.
Ad quartum dicendum quod verbum illud iurisperiti
intelligendum est in his quae sunt introducta a maioribus
circa particulares determinationes legis naturalis; ad
quas quidem determinationes se habet expertorum et
prudentum iudicium sicut ad quaedam principia; inquantum
scilicet statim vident quid congruentius sit
particulariter determinari. Unde philosophus dicit, in VI
Ethic., quod in talibus oportet attendere expertorum et
seniorum vel prudentum indemonstrabilibus enuntiationibus
et opinionibus, non minus quam demonstrationibus. |