Utrum Isidorus convenienter qualitatem legis positivae
describat
1 Ad tertium sic proceditur.
Videtur quod Isidorus inconvenienter qualitatem legis
positivae describat, dicens, erit lex honesta, iusta,
possibilis secundum naturam, secundum consuetudinem
patriae, loco temporique conveniens, necessaria, utilis;
manifesta quoque, ne aliquid per obscuritatem in captionem
contineat; nullo privato commodo, sed pro communi
utilitate civium scripta. Supra enim in tribus
conditionibus qualitatem legis explicaverat, dicens,
lex erit omne quod ratione constiterit, dumtaxat quod
religioni congruat, quod disciplinae conveniat, quod
saluti proficiat. Ergo superflue postmodum conditiones
legis multiplicat.
2 Praeterea, iustitia pars est honestatis; ut
Tullius dicit, in I de Offic. Ergo postquam dixerat
honesta, superflue additur iusta.
3 Praeterea, lex scripta, secundum Isidorum, contra
consuetudinem dividitur. Non ergo debuit in definitione
legis poni quod esset secundum consuetudinem patriae.
4 Praeterea, necessarium dupliciter dicitur.
Scilicet id quod est necessarium simpliciter, quod
impossibile est aliter se habere, et huiusmodi necessarium
non subiacet humano iudicio, unde talis necessitas ad
legem humanam non pertinet. Est etiam
aliquid necessarium propter finem, et talis necessitas
idem est quod utilitas. Ergo superflue utrumque
ponitur, necessaria et utilis.
Sed contra est auctoritas ipsius
Isidori.
Respondeo
dicendum quod uniuscuiusque rei quae est propter finem,
necesse est quod forma determinetur secundum proportionem
ad finem; sicut forma serrae talis est qualis convenit
sectioni; ut patet in II Physic.
Quaelibet etiam res recta et mensurata oportet quod habeat
formam proportionalem suae regulae et mensurae. Lex autem
humana utrumque habet, quia et est aliquid ordinatum ad
finem; et est quaedam regula vel mensura regulata vel
mensurata quadam superiori mensura; quae quidem est
duplex, scilicet lex divina et lex naturae, ut ex
supradictis patet. Finis autem humanae legis est utilitas
hominum; sicut etiam iurisperitus dicit. Et ideo Isidorus
in conditione legis, primo quidem tria posuit, scilicet
quod religioni congruat, inquantum scilicet est
proportionata legi divinae; quod disciplinae conveniat,
inquantum est proportionata legi naturae; quod saluti
proficiat, inquantum est proportionata utilitati humanae.
Et ad haec tria omnes aliae
conditiones quas postea ponit, reducuntur. Nam quod
dicitur honesta, refertur ad hoc quod religioni congruat.
Quod autem subditur, iusta, possibilis secundum
naturam, secundum consuetudinem patriae, loco temporique
conveniens, additur ad hoc quod conveniat disciplinae.
Attenditur enim humana disciplina primum quidem quantum ad
ordinem rationis, qui importatur in hoc quod dicitur iusta.
Secundo, quantum ad facultatem agentium. Debet enim esse
disciplina conveniens unicuique secundum suam
possibilitatem, observata etiam possibilitate naturae (non
enim eadem sunt imponenda pueris, quae imponuntur viris
perfectis); et secundum humanam consuetudinem; non enim
potest homo solus in societate vivere, aliis morem non
gerens. Tertio, quantum ad debitas circumstantias, dicit,
loco temporique conveniens. Quod vero subditur,
necessaria, utilis, etc., refertur ad hoc quod expediat
saluti, ut necessitas referatur ad remotionem malorum;
utilitas, ad consecutionem bonorum; manifestatio vero, ad
cavendum nocumentum quod ex ipsa lege posset provenire. Et
quia, sicut supra dictum est, lex ordinatur ad bonum
commune, hoc ipsum in ultima parte determinationis
ostenditur.
Et per hoc patet responsio ad obiecta |