Utrum lex humana debeat poni in communi magis quam in
particulari
1 Ad primum sic proceditur. Videtur quod lex humana
non debeat poni in communi, sed magis in particulari.
Dicit enim philosophus, in V Ethic., quod legalia sunt
quaecumque in singularibus lege ponunt; et etiam
sententialia, quae sunt etiam singularia, quia de
singularibus actibus sententiae feruntur. Ergo lex non
solum ponitur in communi, sed etiam in singulari.
2 Praeterea, lex est directiva humanorum actuum, ut
supra dictum est. Sed humani actus in singularibus
consistunt. Ergo leges humanae non debent in universali
ferri, sed magis in singulari.
3 Praeterea, lex est regula et mensura humanorum actuum,
ut supra dictum est. Sed mensura debet esse certissima,
ut dicitur in X Metaphys. Cum ergo in actibus humanis non
possit esse aliquod universale certum, quin in
particularibus deficiat; videtur quod necesse sit leges
non in universali, sed in singulari poni.
Sed contra est quod iurisperitus dicit, quod
iura constitui oportet in his quae saepius accidunt, ex
his autem quae forte uno casu accidere possunt, iura non
constituuntur.
Respondeo dicendum quod unumquodque quod est
propter finem, necesse est quod sit fini proportionatum.
Finis autem legis est bonum commune, quia, ut Isidorus
dicit, in libro Etymol., nullo privato commodo, sed pro
communi utilitate civium lex debet esse conscripta.
Unde oportet leges humanas esse proportionatas ad bonum
commune. Bonum autem commune constat ex multis. Et ideo
oportet quod lex ad multa respiciat, et secundum personas,
et secundum negotia, et secundum tempora. Constituitur
enim communitas civitatis ex multis personis; et eius
bonum per multiplices actiones procuratur; nec ad hoc
solum instituitur quod aliquo modico tempore duret, sed
quod omni tempore perseveret per civium successionem, ut
Augustinus dicit, in XXII de Civ. Dei.
Ad primum ergo dicendum quod philosophus in V Ethic.
ponit tres partes iusti legalis, quod est ius positivum.
Sunt enim quaedam quae simpliciter in communi ponuntur. Et
haec sunt leges communes. Et quantum ad huiusmodi, dicit
quod legale est quod ex principio quidem nihil differt
sic vel aliter, quando autem ponitur, differt, puta
quod captivi statuto pretio redimantur. Quaedam vero sunt
quae sunt communia quantum ad aliquid, et singularia
quantum ad aliquid. Et huiusmodi dicuntur privilegia,
quasi leges privatae, quia respiciunt singulares personas,
et tamen potestas eorum extenditur ad multa negotia. Et
quantum ad hoc, subdit, adhuc quaecumque in
singularibus lege ponunt. Dicuntur etiam quaedam
legalia, non quia sint leges, sed propter applicationem
legum communium ad aliqua particularia facta; sicut sunt
sententiae, quae pro iure habentur. Et quantum ad hoc,
subdit, et sententialia.
Ad secundum dicendum quod illud quod est directivum,
oportet esse plurium directivum, unde in X Metaphys.,
philosophus dicit quod omnia quae sunt unius generis,
mensurantur aliquo uno, quod est primum in genere illo. Si
enim essent tot regulae vel mensurae quot sunt mensurata
vel regulata, cessaret utilitas regulae vel mensurae, quae
est ut ex uno multa possint cognosci. Et ita nulla esset
utilitas legis, si non se extenderet nisi ad unum
singularem actum. Ad singulares enim actus dirigendos
dantur singularia praecepta prudentium, sed lex est
praeceptum commune, ut supra dictum est.
Ad tertium dicendum quod non est eadem certitudo
quaerenda in omnibus, ut in I Ethic. dicitur. Unde in
rebus contingentibus, sicut sunt naturalia et res humanae,
sufficit talis certitudo ut aliquid sit verum ut in
pluribus, licet interdum deficiat in paucioribus. |