Utrum ad legem humanam pertineat
omnia vitia cohibere
1 Ad secundum sic proceditur.
Videtur quod ad legem
humanam pertineat omnia vitia cohibere. Dicit enim
Isidorus, in libro Etymol., quod leges sunt factae ut
earum metu coerceatur audacia. Non autem
sufficienter coerceretur, nisi quaelibet mala cohiberentur
per legem. Ergo lex humana debet quaelibet mala cohibere.
2 Praeterea, intentio legislatoris est cives
facere virtuosos. Sed non potest esse aliquis
virtuosus, nisi ab omnibus vitiis compescatur. Ergo ad
legem humanam pertinet omnia vitia compescere.
3 Praeterea, lex humana a lege naturali derivatur,
ut supra dictum est. Sed omnia vitia repugnant legi
naturae. Ergo lex humana omnia vitia debet cohibere.
Sed contra est quod dicitur in I de Lib. Arb.,
videtur mihi legem istam quae populo regendo scribitur,
recte ista permittere, et divinam providentiam vindicare.
Sed divina providentia non vindicat nisi vitia. Ergo recte
lex humana permittit aliqua vitia, non cohibendo ipsa.
Respondeo
dicendum quod, sicut iam dictum est, lex ponitur ut
quaedam regula vel mensura humanorum actuum. Mensura autem
debet esse homogenea mensurato, ut dicitur in X Metaphys.,
diversa enim diversis mensuris mensurantur. Unde oportet
quod etiam leges imponantur hominibus secundum eorum
conditionem, quia, ut Isidorus dicit.
Lex debet esse possibilis et secundum
naturam, et secundum consuetudinem patriae.
Potestas autem sive facultas operandi ex interiori habitu
seu dispositione procedit, non enim idem est possibile ei
qui non habet habitum virtutis, et virtuoso; sicut etiam
non est idem possibile puero et viro perfecto. Et propter
hoc non ponitur eadem lex pueris quae ponitur adultis,
multa enim pueris permittuntur quae in adultis lege
puniuntur, vel etiam vituperantur. Et similiter multa sunt
permittenda hominibus non perfectis virtute, quae non
essent toleranda in hominibus virtuosis. Lex autem humana
ponitur multitudini hominum, in qua maior pars est hominum
non perfectorum virtute. Et ideo lege humana non
prohibentur omnia vitia, a quibus virtuosi abstinent; sed
solum graviora, a quibus possibile est maiorem partem
multitudinis abstinere; et praecipue quae sunt in
nocumentum aliorum, sine quorum prohibitione societas
humana conservari non posset, sicut prohibentur lege
humana homicidia et furta et huiusmodi.
Ad primum ergo dicendum quod audacia pertinere
videtur ad invasionem aliorum. Unde praecipue pertinet ad
illa peccata quibus iniuria proximis irrogatur; quae lege
humana prohibentur, ut dictum est.
Ad secundum dicendum quod lex humana intendit
homines inducere ad virtutem, non subito, sed gradatim. Et
ideo non statim multitudini imperfectorum imponit ea quae
sunt iam virtuosorum, ut scilicet ab omnibus malis
abstineant. Alioquin imperfecti, huiusmodi praecepta ferre
non valentes, in deteriora mala prorumperent, sicut
dicitur Prov. XXX, qui nimis emungit,
elicit sanguinem; et Matth. IX dicitur quod, si vinum
novum, idest praecepta perfectae vitae, mittatur in utres
veteres, idest in homines imperfectos, utres rumpuntur, et
vinum effunditur, idest, praecepta contemnuntur, et
homines ex contemptu ad peiora mala prorumpunt.
Ad tertium dicendum quod lex naturalis est quaedam
participatio legis aeternae in nobis, lex autem humana
deficit a lege aeterna. Dicit enim Augustinus, in I de Lib.
Arb., lex ista quae regendis civitatibus fertur, multa
concedit atque impunita relinquit, quae per divinam
providentiam vindicantur. Neque enim quia non omnia facit,
ideo quae facit, improbanda sunt. Unde etiam lex
humana non omnia potest prohibere quae prohibet lex
naturae. |