Home About International University Project Conferences Courses Lectures Projects Publications Readings Contribute Contact      

home \ projects \ step \ de lege \ quaestio 96 \ articulos 3

STEP home

Treatise on Law

Conferences

Essays

Scholars

Related links

 

 


 
 
STEP - St. Thomas Education Project
 
     
 
<<<   ARTICULOS   >>>
 
 

SANCTI THOMAE DE AQUINO

 

DE LEGE

 

SUMMA THEOLOGIAE

PRIMA SECUNDAE (I-II)

QUAESTIO 96

De potestate legis humanae

ARTICULOS 3

 

Utrum lex humana praecipiat actus omnium virtutum

 

 

1 Ad tertium sic proceditur. Videtur quod lex humana non praecipiat actus omnium virtutum. Actibus enim virtutum opponuntur actus vitiosi. Sed lex humana non prohibet omnia vitia, ut dictum est. Ergo etiam non praecipit actus omnium virtutum.

 

2 Praeterea, actus virtutis a virtute procedit. Sed virtus est finis legis, et ita quod est ex virtute, sub praecepto legis cadere non potest. Ergo lex humana non praecipit actus omnium virtutum.

 

3 Praeterea, lex ordinatur ad bonum commune, ut dictum est. Sed quidam actus virtutum non ordinantur ad bonum commune, sed ad bonum privatum. Ergo lex non praecipit actus omnium virtutum.

 

Sed contra est quod philosophus dicit, in V Ethic., quod praecipit lex fortis opera facere, et quae temperati, et quae mansueti; similiter autem secundum alias virtutes et malitias, haec quidem iubens, haec autem prohibens.

 

Respondeo dicendum quod species virtutum distinguuntur secundum obiecta, ut ex supradictis patet. Omnia autem obiecta virtutum referri possunt vel ad bonum privatum alicuius personae, vel ad bonum commune multitudinis, sicut ea quae sunt fortitudinis potest aliquis exequi vel propter conservationem civitatis, vel ad conservandum ius amici sui; et simile est in aliis. Lex autem, ut dictum est, ordinatur ad bonum commune. Et ideo nulla virtus est de cuius actibus lex praecipere non possit. Non tamen de omnibus actibus omnium virtutum lex humana praecipit, sed solum de illis qui sunt ordinabiles ad bonum commune, vel immediate, sicut cum aliqua directe propter bonum commune fiunt; vel mediate, sicut cum aliqua ordinantur a legislatore pertinentia ad bonam disciplinam, per quam cives informantur ut commune bonum iustitiae et pacis conservent.

 

Ad primum ergo dicendum quod lex humana non prohibet omnes actus vitiosos, secundum obligationem praecepti, sicut nec praecipit omnes actus virtuosos. Prohibet tamen aliquos actus singulorum vitiorum, sicut etiam praecipit quosdam actus singularum virtutum.

 

Ad secundum dicendum quod aliquis actus dicitur esse virtutis dupliciter. Uno modo, ex eo quod homo operatur virtuosa, sicut actus iustitiae est facere recta, et actus fortitudinis facere fortia. Et sic lex praecipit aliquos actus virtutum. Alio modo dicitur actus virtutis, quia aliquis operatur virtuosa eo modo quo virtuosus operatur. Et talis actus semper procedit a virtute, nec cadit sub praecepto legis, sed est finis ad quem legislator ducere intendit.

 

Ad tertium dicendum quod non est aliqua virtus cuius actus non sint ordinabiles ad bonum commune, ut dictum est, vel mediate vel immediate.

 

 
     

DE LEGE

DE LEGE IN COMMUNI

I-II, q. 90, De essentia legis

I-II, q. 91, De differentia legum

I-II, q. 92, De effectibus legis

DE PARTIBUS LEGIS

Lex aeterna

I-II, q. 93, De lege aeterna

Lex naturalis

I-II, q. 94, De lege naturali

Lex humana

I-II, q. 95, De lege humana secundum se

I-II, q. 96, De potestate legis humanae

I-II, q. 97, De mutatione legum

Lex vetus

I-II, q. 98, De ipsa lege veteri

I-II, q. 99, De distinctione praeceptis veteris legis

I-II, q. 100, De praeceptis moralibus

I-II, q. 101, De praeceptis caeremonialibus secundum se

I-II, q. 102, De causis praeceptorum caeremonialium

I-II, q. 103, De duratione praeceptorum caeremonialium

I-II, q. 104, De praeceptis iudicialibus

I-II, q. 105, De ratione iudicialium praeceptorum

Lex nova

I-II, q. 106, De lege nova (quae est lex Evangelii)

I-II, q. 107, De comparatione legis novae ad legem veterem

I-II, q. 108, De his quae in lege nova continentur