Utrum consuetudo possit obtinere vim legis.
1 Ad tertium sic proceditur.
Videtur quod consuetudo non possit obtinere vim legis, nec
legem amovere. Lex enim humana derivatur a lege naturae et
a lege divina, ut ex supradictis patet. Sed
consuetudo hominum non potest immutare legem naturae, nec
legem divinam. Ergo etiam nec legem humanam immutare
potest.
2 Praeterea, ex multis malis non potest fieri unum
bonum. Sed ille qui incipit primo contra legem
agere, male facit. Ergo, multiplicatis similibus actibus,
non efficietur aliquod bonum. Lex autem est quoddam bonum,
cum sit regula humanorum actuum. Ergo per consuetudinem
non potest removeri lex, ut ipsa consuetudo vim legis
obtineat.
3 Praeterea, ferre legem pertinet ad publicas
personas, ad quas pertinet regere communitatem, unde
privatae personae legem facere non possunt. Sed consuetudo
invalescit per actus privatarum personarum. Ergo
consuetudo non potest obtinere vim legis, per quam lex
removeatur.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in Epist. ad
Casulan., mos populi Dei et instituta maiorum pro lege
sunt tenenda. Et sicut praevaricatores legum divinarum,
ita et contemptores consuetudinum ecclesiasticarum
coercendi sunt.
Respondeo
dicendum quod omnis lex proficiscitur a ratione et
voluntate legislatoris, lex quidem divina et naturalis a
rationabili Dei voluntate; lex autem humana a voluntate
hominis ratione regulata. Sicut autem ratio et voluntas
hominis manifestantur verbo in rebus agendis, ita etiam
manifestantur facto, hoc enim unusquisque eligere videtur
ut bonum, quod opere implet.
Manifestum est autem quod verbo humano potest et mutari
lex, et etiam exponi, inquantum manifestat interiorem
motum et conceptum rationis humanae. Unde etiam et per
actus, maxime multiplicatos, qui consuetudinem efficiunt,
mutari potest lex, et exponi, et etiam aliquid causari
quod legis virtutem obtineat, inquantum scilicet per
exteriores actus multiplicatos interior voluntatis motus,
et rationis conceptus, efficacissime declaratur; cum enim
aliquid multoties fit, videtur ex deliberato rationis
iudicio provenire. Et secundum hoc, consuetudo et habet
vim legis, et legem abolet, et est legum interpretatrix.
Ad primum ergo dicendum quod lex naturalis et
divina procedit a voluntate divina, ut dictum est. Unde
non potest mutari per consuetudinem procedentem a
voluntate hominis, sed solum per auctoritatem divinam
mutari posset. Et inde est quod nulla consuetudo vim
obtinere potest contra legem divinam vel legem naturalem,
dicit enim Isidorus, in Synonym., usus auctoritati
cedat, pravum usum lex et ratio vincat.
Ad secundum dicendum quod, sicut supra dictum est,
leges humanae in aliquibus casibus deficiunt, unde
possibile est quandoque praeter legem agere, in casu
scilicet in quo deficit lex, et tamen actus non erit malus.
Et cum tales casus multiplicantur, propter aliquam
mutationem hominum, tunc manifestatur per consuetudinem
quod lex ulterius utilis non est, sicut etiam
manifestaretur si lex contraria verbo promulgaretur. Si
autem adhuc maneat ratio eadem propter quam prima lex
utilis erat, non consuetudo legem, sed lex consuetudinem
vincit, nisi forte propter hoc solum inutilis lex videatur,
quia non est possibilis secundum consuetudinem patriae,
quae erat una de conditionibus legis. Difficile enim est
consuetudinem multitudinis removere.
Ad tertium dicendum quod multitudo in qua
consuetudo introducitur duplicis conditionis esse potest.
Si enim sit libera multitudo, quae possit sibi legem
facere, plus est consensus totius multitudinis ad aliquid
observandum, quem consuetudo manifestat, quam auctoritas
principis, qui non habet potestatem condendi legem, nisi
inquantum gerit personam multitudinis. Unde licet singulae
personae non possint condere legem, tamen totus populus
legem condere potest. Si vero multitudo non habeat liberam
potestatem condendi sibi legem, vel legem a superiori
potestate positam removendi; tamen ipsa consuetudo in tali
multitudine praevalens obtinet vim legis, inquantum per
eos toleratur ad quos pertinet multitudini legem imponere,
ex hoc enim ipso videntur approbare quod consuetudo
induxit. |