Utrum rectores multitudinis possint in leggibus humanis
dispensare
1 Ad quartum sic proceditur. Videtur quod rectores
multitudinis non possint in legibus humanis dispensare.
Lex enim statuta est pro communi utilitate, ut Isidorus
dicit. Sed bonum commune non debet intermitti pro privato
commodo alicuius personae, quia, ut dicit philosophus, in
I Ethic., bonum gentis divinius est quam bonum unius
hominis. Ergo videtur quod non debeat dispensari cum
aliquo ut contra legem communem agat.
2 Praeterea, illis qui super alios
constituuntur, praecipitur Deut. I, ita parvum audietis
ut magnum, nec accipietis cuiusquam personam, quia Dei
iudicium est. Sed concedere alicui quod communiter
denegatur omnibus, videtur esse acceptio personarum. Ergo
huiusmodi dispensationes facere rectores multitudinis non
possunt, cum hoc sit contra praeceptum legis divinae.
3 Praeterea, lex humana, si sit recta, oportet quod
consonet legi naturali et legi divinae, aliter enim non
congrueret religioni, nec conveniret disciplinae, quod
requiritur ad legem, ut Isidorus dicit. Sed in lege divina
et naturali nullus homo potest dispensare. Ergo nec etiam
in lege humana.
Sed contra est quod dicit apostolus, I ad Cor. IX,
dispensatio mihi credita est.
Respondeo dicendum quod
dispensatio proprie importat commensurationem alicuius
communis ad singula, unde etiam gubernator familiae
dicitur dispensator, inquantum unicuique de familia cum
pondere et mensura distribuit et operationes et necessaria
vitae. Sic igitur et in quacumque multitudine ex eo
dicitur aliquis dispensare, quod ordinat qualiter aliquod
commune praeceptum sit a singulis adimplendum. Contingit
autem quandoque quod aliquod praeceptum quod est ad
commodum multitudinis ut in pluribus, non est conveniens
huic personae, vel in hoc casu, quia vel per hoc
impediretur aliquid melius, vel etiam induceretur aliquod
malum, sicut ex supradictis patet. Periculosum autem esset
ut hoc iudicio cuiuslibet committeretur, nisi forte
propter evidens et subitum periculum, ut supra dictum est.
Et ideo ille qui habet regere multitudinem, habet
potestatem dispensandi in lege humana quae suae
auctoritati innititur, ut scilicet in personis vel casibus
in quibus lex deficit, licentiam tribuat ut praeceptum
legis non servetur. Si autem absque hac ratione, pro sola
voluntate, licentiam tribuat, non erit fidelis in
dispensatione, aut erit imprudens, infidelis quidem, si
non habeat intentionem ad bonum commune; imprudens autem,
si rationem dispensandi ignoret.
Propter quod dominus dicit, Lucae XII, quis, putas, est
fidelis dispensator et prudens, quem constituit dominus
super familiam suam?
Ad primum ergo dicendum quod, quando cum aliquo
dispensatur ut legem communem non servet, non debet fieri
in praeiudicium boni communis; sed ea intentione ut ad
bonum commune proficiat.
Ad secundum dicendum quod non est acceptio
personarum si non serventur aequalia in personis
inaequalibus. Unde quando conditio alicuius personae
requirit ut rationabiliter in ea aliquid specialiter
observetur, non est personarum acceptio si sibi aliqua
specialis gratia fiat.
Ad tertium dicendum quod lex naturalis inquantum
continet praecepta communia, quae nunquam fallunt,
dispensationem recipere non potest. In aliis vero
praeceptis, quae sunt quasi conclusiones praeceptorum
communium, quandoque per hominem dispensatur, puta quod
mutuum non reddatur proditori patriae, vel aliquid
huiusmodi. Ad legem autem divinam ita se habet quilibet
homo, sicut persona privata ad legem publicam cui
subiicitur. Unde sicut in lege humana publica non potest
dispensare nisi ille a quo lex auctoritatem habet, vel is
cui ipse commiserit; ita in praeceptis iuris divini, quae
sunt a Deo, nullus potest dispensare nisi Deus, vel si cui
ipse specialiter committeret. |