Home About International University Project Conferences Courses Lectures Projects Publications Readings Contribute Contact      

home \ projects \ step \ de lege \ quaestio 98 \ articulos 2

STEP home

Treatise on Law

Conferences

Essays

Scholars

Related links

 

 


 
 
STEP - St. Thomas Education Project
 
     
 
<<<   ARTICULOS   >>>
 
 

SANCTI THOMAE DE AQUINO

 

DE LEGE

 

SUMMA THEOLOGIAE

PRIMA SECUNDAE (I-II)

QUAESTIO 98

De ipsa lege veteri

ARTICULOS 2

 

Utrum lex vetus fuerit a Deo

 

 

1 Ad secundum sic proceditur. Videtur quod lex vetus non fuerit a Deo. Dicitur enim Deut. XXXII, Dei perfecta sunt opera. Sed lex fuit imperfecta, ut supra dictum est. Ergo lex vetus non fuit a Deo.

 

2 Praeterea, Eccle. III dicitur, didici quod omnia opera quae fecit Deus, perseverent in aeternum. Sed lex vetus non perseverat in aeternum, dicit enim apostolus, ad Heb. VII, reprobatio fit quidem praecedentis mandati, propter infirmitatem eius et inutilitatem. Ergo lex vetus non fuit a Deo.

 

3 Praeterea, ad sapientem legislatorem pertinet non solum mala auferre, sed etiam occasiones malorum. Sed vetus lex fuit occasio peccati, ut supra dictum est. Ergo ad Deum, cui nullus est similis in legislatoribus, ut dicitur Iob XXXVI, non pertinebat legem talem dare.

 

4 Praeterea, I ad Tim. II, dicitur quod Deus vult omnes homines salvos fieri. Sed lex vetus non sufficiebat ad salutem hominum, ut supra dictum est. Ergo ad Deum non pertinebat talem legem dare. Lex ergo vetus non est a Deo.

 

Sed contra est quod dominus dicit, Matth. XV, loquens Iudaeis, quibus erat lex vetus data, irritum fecistis mandatum Dei propter traditiones vestras. Et paulo ante praemittitur, honora patrem tuum et matrem tuam, quod manifeste in lege veteri continetur. Ergo lex vetus est a Deo.

 

Respondeo dicendum quod lex vetus a bono Deo data est, qui est pater domini nostri Iesu Christi. Lex enim vetus homines ordinabat ad Christum dupliciter. Uno quidem modo, testimonium Christo perhibendo, unde ipse dicit, Lucae ult., oportet impleri omnia quae scripta sunt in lege et Psalmis et prophetis de me; et Ioan. V, si crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi, de me enim ille scripsit. Alio modo, per modum cuiusdam dispositionis, dum, retrahens homines a cultu idololatriae, concludebat eos sub cultu unius Dei, a quo salvandum erat humanum genus per Christum, unde apostolus dicit, ad Gal. III, priusquam veniret fides, sub lege custodiebamur conclusi in eam fidem quae revelanda erat. Manifestum est autem quod eiusdem est disponere ad finem et ad finem perducere, et dico eiusdem per se vel per suos subiectos. Non enim Diabolus legem tulisset per quam homines adducerentur ad Christum, per quem erat eiiciendus; secundum illud Matth. XII, si Satanas Satanam eiicit, divisum est regnum eius. Et ideo ab eodem Deo a quo facta est salus hominum per gratiam Christi, lex vetus data est.

 

Ad primum ergo dicendum quod nihil prohibet aliquid non esse perfectum simpliciter, quod tamen est perfectum secundum tempus, sicut dicitur aliquis puer perfectus non simpliciter, sed secundum temporis conditionem. Ita etiam praecepta quae pueris dantur, sunt quidem perfecta secundum conditionem eorum quibus dantur, etsi non sint perfecta simpliciter. Et talia fuerunt praecepta legis. Unde apostolus dicit, ad Gal. III, lex paedagogus noster fuit in Christo.

 

Ad secundum dicendum quod opera Dei perseverant in aeternum, quae sic Deus fecit ut in aeternum perseverent, et haec sunt ea quae sunt perfecta. Lex autem vetus reprobatur tempore perfectionis gratiae, non tanquam mala, sed tanquam infirma et inutilis pro isto tempore, quia, ut subditur, nihil ad perfectum adduxit lex. Unde ad Gal. III, dicit apostolus, ubi venit fides, iam non sumus sub paedagogo.

 

Ad tertium dicendum quod, sicut supra dictum est, Deus aliquando permittit aliquos cadere in peccatum, ut exinde humilientur. Ita etiam voluit talem legem dare quam suis viribus homines implere non possent, ut sic dum homines de se praesumentes peccatores se invenirent, humiliati recurrerent ad auxilium gratiae.

 

Ad quartum dicendum quod, quamvis lex vetus non sufficeret ad salvandum hominem, tamen aderat aliud auxilium a Deo hominibus simul cum lege, per quod salvari poterant, scilicet fides mediatoris, per quam iustificati sunt antiqui patres, sicut etiam nos iustificamur. Et sic Deus non deficiebat hominibus quin daret eis salutis auxilia.

 

 
     

DE LEGE

DE LEGE IN COMMUNI

I-II, q. 90, De essentia legis

I-II, q. 91, De differentia legum

I-II, q. 92, De effectibus legis

DE PARTIBUS LEGIS

Lex aeterna

I-II, q. 93, De lege aeterna

Lex naturalis

I-II, q. 94, De lege naturali

Lex humana

I-II, q. 95, De lege humana secundum se

I-II, q. 96, De potestate legis humanae

I-II, q. 97, De mutatione legum

Lex vetus

I-II, q. 98, De ipsa lege veteri

I-II, q. 99, De distinctione praeceptis veteris legis

I-II, q. 100, De praeceptis moralibus

I-II, q. 101, De praeceptis caeremonialibus secundum se

I-II, q. 102, De causis praeceptorum caeremonialium

I-II, q. 103, De duratione praeceptorum caeremonialium

I-II, q. 104, De praeceptis iudicialibus

I-II, q. 105, De ratione iudicialium praeceptorum

Lex nova

I-II, q. 106, De lege nova (quae est lex Evangelii)

I-II, q. 107, De comparatione legis novae ad legem veterem

I-II, q. 108, De his quae in lege nova continentur