Utrum lex vetus data fuerit per angelos
1 Ad tertium sic proceditur. Videtur quod lex vetus
non fuerit data per Angelos, sed immediate a Deo. Angelus
enim nuntius dicitur, et sic nomen Angeli ministerium
importat, non dominium; secundum illud Psalmi CII,
benedicite domino, omnes Angeli eius, ministri eius.
Sed vetus lex a domino tradita esse perhibetur, dicitur
enim Exod. XX, locutusque est dominus sermones hos,
et postea subditur, ego enim sum dominus Deus tuus.
Et idem modus loquendi frequenter repetitur in Exodo, et
in libris consequentibus legis. Ergo lex est immediate
data a Deo.
2 Praeterea, sicut dicitur Ioan. I, lex per Moysen
data est. Sed Moyses immediate accepit a Deo, dicitur enim
Exod. XXXIII, loquebatur dominus ad Moysen facie ad
faciem, sicut loqui solet homo ad amicum suum. Ergo
lex vetus immediate data est a Deo.
3 Praeterea, ad solum principem pertinet legem
ferre, ut supra dictum est. Sed solus Deus est princeps
salutis animarum, Angeli vero sunt administratorii
spiritus, ut dicitur ad Heb. I. Ergo lex vetus per
Angelos dari non debuit, cum ordinaretur ad animarum
salutem.
Sed contra est quod dicit apostolus, ad Gal. III,
lex data est per Angelos in manu mediatoris. Et Act.
VII, dicit Stephanus, accepistis legem in dispositione
Angelorum.
Respondeo dicendum quod lex data est a Deo per
Angelos. Et praeter generalem rationem, quam Dionysius
assignat, in IV cap. Cael. Hier., quod divina debent
deferri ad homines mediantibus Angelis, specialis
ratio est quare legem veterem per Angelos dari oportuit.
Dictum est enim quod lex vetus imperfecta erat, sed
disponebat ad salutem perfectam generis humani, quae
futura erat per Christum. Sic autem videtur in omnibus
potestatibus et artibus ordinatis, quod ille qui est
superior, principalem et perfectum actum operatur per
seipsum; ea vero quae disponunt ad perfectionem ultimam,
operatur per suos ministros; sicut navifactor compaginat
navem per seipsum, sed praeparat materiam per artifices
subministrantes. Et ideo conveniens fuit ut lex perfecta
novi testamenti daretur immediate per ipsum Deum hominem
factum; lex autem vetus per ministros Dei, scilicet per
Angelos, daretur hominibus. Et per hunc modum apostolus,
in principio ad Heb., probat eminentiam novae legis ad
veterem, quia in novo testamento locutus est nobis Deus in
filio suo, in veteri autem testamento est sermo factus per
Angelos.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut Gregorius dicit,
in principio Moral., Angelus qui Moysi apparuisse
describitur, modo Angelus, modo dominus memoratur. Angelus
videlicet, propter hoc quod exterius loquendo serviebat;
dominus autem dicitur, quia interius praesidens loquendi
efficaciam ministrabat. Et inde est etiam quod quasi
ex persona domini Angelus loquebatur.
Ad secundum dicendum quod, sicut Augustinus dicit,
XII super Gen. ad Litt., in Exodo dicitur, locutus est
dominus Moysi facie ad faciem; et paulo post subditur,
ostende mihi gloriam tuam. Sentiebat ergo quid videbat;
et quod non videbat, desiderabat. Non ergo videbat
ipsam Dei essentiam, et ita non immediate ab eo
instruebatur. Quod ergo dicitur quod loquebatur ei facie
ad faciem, secundum opinionem populi loquitur Scriptura,
qui putabat Moysen ore ad os loqui cum Deo, cum per
subiectam creaturam, idest per Angelum et nubem, ei
loqueretur et appareret. Vel per visionem faciei
intelligitur quaedam eminens contemplatio et familiaris,
infra essentiae divinae visionem.
Ad tertium dicendum quod solius principis est sua
auctoritate legem instituere, sed quandoque legem
institutam per alios promulgat. Et ita Deus sua
auctoritate instituit legem, sed per Angelos promulgavit |