1 Ad quintum sic proceditur. Videtur quod omnes
homines obligarentur ad observandam veterem legem.
Quicumque enim subditur regi, oportet quod subdatur legi
ipsius. Sed vetus lex est data a Deo, qui est rex omnis
terrae, ut in Psalmo XLVI dicitur. Ergo omnes habitantes
terram tenebantur ad observantiam legis.
2 Praeterea, Iudaei salvari non poterant nisi legem
veterem observarent, dicitur enim Deut. XXVII,
maledictus qui non permanet in sermonibus legis huius, nec
eos opere perficit. Si igitur alii homines sine
observantia legis veteris potuissent salvari, peior
fuisset conditio Iudaeorum quam aliorum hominum.
3 Praeterea, gentiles ad ritum Iudaicum et ad
observantias legis admittebantur, dicitur enim Exod. XII,
si quis peregrinorum in vestram voluerit transire
coloniam, et facere phase domini, circumcidetur prius omne
masculinum eius, et tunc rite celebrabit, eritque simul
sicut indigena terrae. Frustra autem ad observantias
legales fuissent extranei admissi ex ordinatione divina,
si absque legalibus observantiis salvari potuissent. Ergo
nullus salvari poterat nisi legem observaret.
Sed contra est quod Dionysius dicit, IX cap. Cael.
Hier., quod multi gentilium per Angelos sunt reducti in
Deum. Sed constat quod gentiles legem non observabant.
Ergo absque observantia legis poterant aliqui salvari.
Respondeo dicendum quod lex vetus manifestabat
praecepta legis naturae, et superaddebat quaedam propria
praecepta. Quantum igitur ad illa quae lex vetus
continebat de lege naturae, omnes tenebantur ad
observantiam veteris legis, non quia erant de veteri lege,
sed quia erant de lege naturae. Sed quantum ad illa quae
lex vetus superaddebat, non tenebantur aliqui ad
observantiam veteris legis nisi solus populus Iudaeorum.
Cuius ratio est quia lex vetus, sicut dictum est, data est
populo Iudaeorum ut quandam praerogativam sanctitatis
obtineret, propter reverentiam Christi, qui ex illo populo
nasciturus erat. Quaecumque autem statuuntur ad specialem
aliquorum sanctificationem, non obligant nisi illos, sicut
ad quaedam obligantur clerici, qui mancipantur divino
ministerio, ad quae laici non obligantur; similiter et
religiosi ad quaedam perfectionis opera obligantur ex sua
professione, ad quae saeculares non obligantur. Et
similiter ad quaedam specialia obligabatur populus ille,
ad quae alii populi non obligabantur. Unde dicitur Deut.
XVIII, perfectus eris, et absque macula, cum domino Deo
tuo. Et propter hoc etiam quadam professione utebantur;
ut patet Deut. XXVI, profiteor hodie coram domino Deo
tuo et cetera.
Ad primum ergo dicendum quod quicumque subduntur
regi, obligantur ad legem eius observandam quam omnibus
communiter proponit. Sed si instituat aliqua observanda a
suis familiaribus ministris, ad haec ceteri non obligantur.
Ad secundum dicendum quod homo quanto Deo magis
coniungitur, tanto efficitur melioris conditionis. Et ideo
quanto populus Iudaeorum erat adstrictus magis ad divinum
cultum, dignior aliis populis erat. Unde dicitur Deut. IV,
quae est alia gens sic inclyta, ut habeat caeremonias,
iustaque iudicia, et universam legem? Et similiter
etiam quantum ad hoc sunt melioris conditionis clerici
quam laici, et religiosi quam saeculares.
Ad tertium dicendum quod gentiles perfectius et
securius salutem consequebantur sub observantiis legis
quam sub sola lege naturali, et ideo ad eas admittebantur.
Sicut etiam nunc laici transeunt ad clericatum, et
saeculares ad religionem, quamvis absque hoc possint
salvari. |