Utrum lex vetus dari debuerit soli
populo Iudaeorum
1 Ad quartum sic proceditur. Videtur quod lex vetus
non debuerit dari soli populo Iudaeorum. Lex enim vetus
disponebat ad salutem quae futura erat per Christum, ut
dictum est. Sed salus illa non erat futura solum in
Iudaeis, sed in omnibus gentibus; secundum illud Isaiae
XLIX, parum est ut sis mihi servus ad suscitandas
tribus Iacob et faeces Israel convertendas, dedi te in
lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terrae.
Ergo lex vetus dari debuit omnibus gentibus, et non uni
populo tantum.
2 Praeterea, sicut dicitur Act. X, non est
personarum acceptor Deus, sed in omni gente qui timet Deum
et facit iustitiam, acceptus est illi. Non ergo magis
uni populo quam aliis viam salutis debuit aperire.
3 Praeterea, lex data est per Angelos, sicut iam
dictum est. Sed ministeria Angelorum Deus non solum
Iudaeis, sed omnibus gentibus semper exhibuit, dicitur
enim Eccli. XVII, in unamquamque gentem praeposuit
rectorem. Omnibus etiam gentibus temporalia bona
largitur, quae minus sunt curae Deo quam spiritualia bona.
Ergo etiam legem omnibus populis dare debuit.
Sed contra est quod dicitur Rom. III, quid ergo
amplius est Iudaeo? Multum quidem per omnem modum. Primum
quidem, quia credita sunt illis eloquia Dei. Et in
Psalmo CXLVII dicitur, non fecit taliter omni nationi,
et iudicia sua non manifestavit eis.
Respondeo dicendum quod posset una ratio assignari
quare potius populo Iudaeorum data sit lex quam aliis
populis, quia, aliis ad idololatriam declinantibus, solus
populus Iudaeorum in cultu unius Dei remansit; et ideo
alii populi indigni erant legem recipere, ne sanctum
canibus daretur. Sed ista ratio conveniens non videtur,
quia populus ille etiam post legem latam, ad idololatriam
declinavit, quod gravius fuit, ut patet Exod. XXXII; et
Amos V, numquid hostias et sacrificium obtulistis mihi
in deserto quadraginta annis, domus Israel? Et portastis
tabernaculum Moloch vestro, et imaginem idolorum vestrorum,
sidus Dei vestri, quae fecistis vobis. Expresse etiam
dicitur Deut. IX, scito quod non propter iustitias tuas
dominus Deus tuus dedit tibi terram hanc in possessionem,
cum durissimae cervici sis populus. Sed ratio ibi
praemittitur, ut compleret verbum suum dominus, quod
sub iuramento pollicitus est patribus tuis, Abraham, Isaac
et Iacob. Quae autem promissio eis sit facta, ostendit
apostolus, ad Galat. III, dicens, Abrahae dictae sunt
promissiones, et semini eius. Non dicit, seminibus, quasi
in multis, sed quasi in uno, et semini tuo, qui est
Christus. Deus igitur et legem et alia beneficia
specialia illi populo exhibuit propter promissionem eorum
patribus factam ut ex eis Christus nasceretur. Decebat
enim ut ille populus ex quo Christus nasciturus erat,
quadam speciali sanctificatione polleret; secundum illud
quod dicitur Levit. XIX, sancti eritis, quia ego
sanctus sum. Nec etiam fuit propter meritum ipsius
Abrahae ut talis promissio ei fieret, ut scilicet Christus
ex eius semine nasceretur, sed ex gratuita electione et
vocatione. Unde dicitur Isaiae XLI, quis suscitavit ab
oriente iustum, vocavit eum ut sequeretur se? Sic ergo
patet quod ex sola gratuita electione patres promissionem
acceperunt, et populus ex eis progenitus legem accepit;
secundum illud Deut. IV, audistis verba illius de medio
ignis, quia dilexit patres, et elegit semen eorum post
illos. Si autem rursus quaeratur quare hunc populum
elegit ut ex eo Christus nasceretur, et non alium,
conveniet responsio Augustini, quam dicit super Ioan.,
quare hunc trahat et illum non trahat, noli velle
diiudicare, si non vis errare.
Ad primum ergo dicendum quod, quamvis salus futura
per Christum, esset omnibus gentibus praeparata; tamen
oportebat ex uno populo Christum nasci, qui propter hoc
prae aliis praerogativas habuit; secundum illud Rom. IX,
quorum, scilicet Iudaeorum, est adoptio filiorum Dei,
et testamentum et legislatio; quorum patres; ex quibus
Christus est secundum carnem.
Ad secundum dicendum quod acceptio personarum locum
habet in his quae ex debito dantur, in his vero quae ex
gratuita voluntate conferuntur, acceptio personarum locum
non habet. Non enim est personarum acceptor qui ex
liberalitate de suo dat uni et non alteri, sed si esset
dispensator bonorum communium, et non distribueret
aequaliter secundum merita personarum, esset personarum
acceptor. Salutaria autem beneficia Deus humano generi
confert ex sua gratia. Unde non est personarum acceptor si
quibusdam prae aliis conferat. Unde Augustinus dicit, in
libro de Praedest. Sanct., omnes quos Deus docet,
misericordia docet, quos autem non docet, iudicio non
docet. Hoc enim venit ex damnatione humani generis pro
peccato primi parentis.
Ad tertium dicendum quod beneficia gratiae
subtrahuntur homini propter culpam, sed beneficia
naturalia non subtrahuntur. Inter quae sunt ministeria
Angelorum, quae ipse naturarum ordo requirit, ut scilicet
per media gubernentur infima; et etiam corporalia subsidia,
quae non solum hominibus, sed etiam iumentis Deus
administrat, secundum illud Psalmi XXXV, homines et
iumenta salvabis, domine. |